Latin
1346.1 to 1346.4
Ficino, Opera omnia 1346.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
declarauimus: quales autem in amantibus affectus ex huiusmodi amoris natura nascantur deinceps ex Diotimae uerbis tractabimus. Quoniam inquit, amor in natalibus. Veneris pro, genitus est. Venerem sectatur &colit, ac pulchri desiderio capitur, cum Venus ipsa pulcherrima sit. Quia inopiae filius est, aridus est &macilentus, &squalidus, nudis pedibus, humilis, sine domicilio, sine stramentis &tegmine ullo, ad fores in uia sub dio dormiens, ac denique semper egenus. Quia copiae filius est, pulchris ac bonis insidiatur. Virilis est, audax, feroque, uehemens, callidus, sagaxque uenator, noua semper machinamenta contexens, prudentiae studiosus, facundus, per omnem uitam philosophans, incantator, fascinatorque potens, ueueficus, atque Sophista. Neque immorta lis omnino secundum naturam, neque mortalis. Sed interdum eadem die pullulat atque uiuit quoties exuberat: interdum deficit atque iterum reuiuiscit ob patris naturam, quod uerò acquisitum est subterfugit: quocirca neque mendicus est amor unquam, neque etiam opulentus. Quinetiam in medio sapientiae &inscitiae constituitur. Haec Diotima. Nos ea quàm breuissimè poterimus. explanabimus. Haec licet omnibus insint amorum generibus: in tribus tamen medijs tanquam nobis manifestioribus clariora uidentur. In Veneris natalibus genitus Venerem sequitur, id est cum supernis illis spiritibus, quos uocauimus Veneres, genitus. hominum animos ad superna reducit: ac pulchri desiderio capitur, cum Venus ipsa pulcherrima sit. id est, animas accendit summae diuinaeque pulchritudinis desiderio: cum ipse sit in illis spiritibus ortus, qui Deo proximi Dei decore summopere illustrantur atque eosdem nos radios erigunt. Praeterea cum uita omnium animantium atque arborum, &terrae fertilitas in humore &calore consistat, ad demonstrandam amoris inopiam utrumque deesse illi tam humorem, quàm calorem Diotima innuit, cum aridum &macilentum dixit &squalidum. Quis enim ignoret arida &sicca esse illa, quę deserit humor? Quis item pallorem dicat &squalorem aliunde, quàm sanguinei caloris defectu uenire? Quinetiam diuturno amore pallidi, &macilenti mortales efficiuntur. Quippe ad duo simul opera uis naturae ferme non sufficit. Animi amantis intentio in assidua amati cogitatione tota se uersat. Illic &naturalia complexionis uis omnis intenta est. Ideo neque cibus in stomacho perfectè coquitur.