# Opera omnia 1347.1-4

Ficino, Opera omnia, 1347.1 to 1347.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1347.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1347.1

Quamobrem cholerici & melancholici homines, tanquam unicum remedium & solamen molestissimae ipsorum complexionis, cantus & formae obsectamenta sectantur. Ideoque sunt ad ueneris illecebras proniores. Et Socrates, quem Aristoteles melancholicum iudicauit, ad amandi artem ut ipsemet profitebatur, erat omnium propensissimus. idemque de Sapbo melancholica, ut ipsa testatur, possum iudicare. Nec non & Maronoster quem cholericum fuisse eius effigies indicat, quamuis pudicus fuit tamen procliuior ad amandum. Nudis pedibus. Talem propterea Diotima pinxit amorem, quoniam amator adeo in rebus amatorijs occupatus est, ut in caeteris uitae officijs tam priuatis, quàm publicis non cautus quidem incedat ut decet, sed absque ulla discriminum prouidentia remerarius quocunque feratur. Ideo in suis progressibus frequentia incurrit pericula, non aliter quàm qui pedes suos corio non suffuleiunt: unde crebris sentibus, & calculis offenduntur. Humilis. Graecum Platonis uocabulum humi, & per infima uolans significat. Vidit enim saepe numero propter amoris abusum sine sensu uiuere amanntes, & leuibus curis magna perire bona: hi sanè amatis seipsos usque adeò dedunt ut in eos penitus transire nitantur, eosque tam uerbis, quàm gestibus in seipsis effingant Frequentissima uerò puerorum & puellarum imitatione, quis non effoeminaretur? quis non puer, foeminade euaserit? Sine domicilio. Humanae cogitatio domicilium anima ipsa est. Animae domicilium spiritus: Domicilium spiritus huius est corpus. Tres habitatores sunt: Tria sunt domicilia. Quisque ho rum naturali antisso exulat domicilio. Nam cogitatio omnis, non ad animi sui disciplinam, & tranquillitatem, sed ad dilecti hominis se uertit obsequia: & anima corporis sui deserit ministerium, in amati corpus nititur transilire. Spiritus animae currus, dum aliò properat animus, aliò quoque euo lat exhalando. Propterea itaque domo exit cogitatio, exit anima. exit & spiritus. Primum exitum insania & inquietudo. Secundum debilitas mortisque formido: Tertium trepidatio, pauor & suspirium comitatur. Quo circa proprijs laribus, naturali sede, optata quiete, priuatus est amor. Sine stramentis & tegmine ullo. Vbi enim quiescat, & quo tegatur non habet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
