# Opera omnia 1347

Ficino, Opera omnia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1347

Cap. X. -AECinopiam amoris matrem sequuntur, copiam uerò patrem eius contraria. Quae uerò in traris sint intellectis superioribus, quiuis agnoscet. Suprà descriptis est simplex, incautus, ui Tis, inermis: horum hic contra inducuntur. Callidus enim dicitur: Venator sagax. Machinator. Insidiator, prudentiae studiosus, philosophus, uirilis & audax, uehemens, facundus. Magus atque Sophista. Idem amor, qui in caeteris negotijs incuriosum & inertem facit amantem: in rebus amatorijs astutum reddit & callidum, qui miris modis amati gratiam aucupetur, seu dolis implicet, seu captet obsequijs: siue eloquio mulceat, siue cantu deliniat. Idem furor, qui obsequio blandum fecerat: idem inquam furor arma ministrat. In dignantibus aduersus amatum ferocitatem, pro eo pugnantibus securitatem roburque inuictum. Amor ut diximus ab aspectu ducit originem. Aspectus inter mentem & tactum est medius: hinc semper amantis distrahitur animus, & sursum uicissim deorsumque iactatur. Interdum amplexus cupido suboritur: interdum uerò pudicum coelestis pulchritadinis desiderium, & modo illa, modo hoc peruincit & ducit. In his qui honestissimè educati sunt, ingenij pollent accumine hoc: in alijs illa saepius superat. Quicunque in feces corporis se prosternunt, meritò aridi, nudi, humiles, inermes & inertes esse censentur. Aridi, quia semper esuriunt, implentur nunquam. Nudi, quia tanquam temerarij omnibus subiecti periculis tanquam impudentissimi & inculti infames habentur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
