# Opera omnia 1348.4-7

Ficino, Opera omnia, 1348.4 to 1348.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1348.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1348.4

Siquidem amantes amoris nebulis occaecati, falsa saepe pro ueris ac cipiunt, dum dilectos suos formosiores, acutiores, meliores quàm sint arbitrantur. Sibimetipsi pro pter amoris uiolentiam contradicunt. Aliud enim ratio consulit, aliud concupiscentia sequitur Consilia sua ad amati imperium mutant: sibijpsi, ut morem gerant alijs, aduersantur. Saepe etiam formosi amatorum astutia irretiuntur, & faciles fiunt, qui antea fuerant pertinaces. Sed cur magnum putamus amorem? quia tota uis magicę in amore consistit. Magicae opus est, attractio rei unius ab alia, ex quadam cognatione naturae. Mundi autem huius partes, ceu animalis unius mem bra, omnes ab uno autore pendentes, unius naturae communione inuicem compulantur. Ideo sicut in nobis cerebrum, pulmones, cor, iecur, & reliqua membra à se inuicem trahunt aliquid, seque mutuo iuuant, & uno illorum aliquo patiente compatiuntur: ita in gentis huius animalis membra, id est, omnia mundi corpora, connexa similiter mutant inuicem naturas & mutuantur: ex communi cognitione communis innascitur amor, ex amore communis attractio. Haec autem uera magi ca est. Sic ab orbis Lunae concauitate, propter naturae congruitatem sursum trahitur ignis: ab ignis concauitate aer, à mundi centro terra ad infima trahitur: à loco etiam suo rapitur aqua. Hinc & ma gnes ferrum, & electrum paleas, ignem, sulphur. Sol flores multos ad se uertit & folia: Luna aquas, Mars uentos ciere solet, & herbae uariae, uaria quoque ad se inuitant animantium genera. In rebus etiam humanis trahit sua quenque uoluptas. Magicae igitur opera, naturae opera sunt: Ars uerò ministra. Ars enim ubi naturali cognationi deest aliquid, per uapores, numeros, figuras, qualitates opportunis supplet temporibus: quemadmodum in agricultura natura segetes parit, ars praeparat. Hanc artem ueteres daemonibus attribuerunt: qualia intelligunt, qualis sit rerum naturalium societas, quid cuique congruat, quomodo concordia rerum, sicubi desit, instauretur. His nonnulli uel naturae similitudine quadam amici, ut Zoroaster & Socrates: uel cultu dilecti, ut Apollonius Tyneus, & Porphyrius, fuisse traduntur. Ideo, uel uigilantibus signa uoces atque portenta, uel dormientibus oracula, & simulachra à daemonibus contigisse narrantur. Qui amicitia daemonum magi eua sisse uidentur: quemadmodum daemones magi sunt rerum ipsarum amicitiam cognoscentes: & na tura omnis ex amore mutuo magna cognominatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
