# Opera omnia 135.5-7

Ficino, Opera omnia, 135.5 to 135.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/135.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/135.5

Ampridem uerus & uerax ipse renius noster Marsilium iubet ad Locterium Neroni um & uirum humanissimum, & amicum uerissimum omnium, scribere nonnihil quod sit inter humana maximè uerum. Verùm quaerenti mihi eiusmodi aliquid quod tanquam uerissimum probari possit, neque facile satis inuenienti, genius idem ostendit, nihil inter haec inferiora, cum reuera sint falsa posse unquam uerius inueniri, quàm id unum, uidelicet, haec omnia, (ita ut sunt) proculdubio falsa putare. Quo enim pacto in mundo potest mundanum, (ut ita loquar) aliquid esse uerum? Cùm mundus ipse sit falsus, siquidem est immundus. Fortè cum creauisset Deus eiusmodi globum, quasi rotundum pomum aliquod, quale id quod pomum malum uulgo nominare solemus, uideretque esse nimis immundum, utpote, qui ex immundissimo chao, (ut poëtarum aliquis diceret esset eductus, statim ab ipsa superficie mundi quasi mali pomi, mundare purgareque coepit, putamina uerò in centium medium ad nos miseros suo pondere deciderunt Siqua igitur in uniuerso sunt munda, coelestibus tantum donata sunt. Nobis autem sicut par est, non munda, sed(ut ita loquar) quisquiliae quędam & putamina con tigerunt. Hinc Christianum illud. Vae terrae ac mari quoniam ad suos cecidit diabolus, ira furens. Rursus, uae mundo à scandalis, necesse enim est ut scandala ueniant. Hinc illud Platonicum, contraria bono mala esse necessarium est, cum uerò anud superos esse mala non possent, regionem hanc inferiorem necessariò circumeunt. Nullumque nobis aliud datur remedium, quàm hinc illuc, quàm celerrimè purissima quadam uitae diuinae similitudine fugere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
