# Opera omnia 1353.6-9

Ficino, Opera omnia, 1353.6 to 1353.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1353.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1353.6

Splendor in aere, umbra similiter ad eiusdem in igne fulgorem. Fulgor in igne, umbra ad lucem Solis eodem ipso in Sole Fulgentem. Eadem est inter quatuor illas, corporis, animi, angeli Dei, pulchritudinis compa ratio. Deus nunquam ita decipitur, ut suae speciei umbram in angelo amet quidem, propriam sui ac ueram negligat pulchritudinem. Neque angelus usque adeo capitur animae specie, quae ipsius estum bra, ut sui umbra detentus figuram propriam deferat. Anima tamen nostra, quod summopere do lendum est, haec enim est totius nostrae infelicitatis origo. Anima, inquam sol ita corporalis formae blanditijs delinitur, ut propriam posthabeat speciem, corporis uero formam, quae suae umbra est, suijpsius oblita sectetur. Hinc crudelissimum illud apud Orpheum Narcissi fatum. Hinc hominum miseranda calamitas. Narcissus quidem adolescens, id est, temerarij & imperiti hominis animus, sui uultum non aspicit, propriam sui substantiam. & uirtutem nequaquam animaduertit, sed eius umbram in aqua prosequitur, & amplecti conatur, id est pulchritudinem in fragili corpore, & in aqua fluenti, quae ipsius animi umbra est admiratur. Suam quidem figuram deserit, umbram uun quam assequitur, quoniam animus corpus sectando se negligit, & usu corporis non impletur. Non enim ipsum reuera appetit corpus, sed sui ipsius speciem, à corporali forma, quę speciei suae imago est, illectus, quemadmodum Narcissus affectat, cumque id minimè aduerrat, dum aliud quidem cupit, aliud sequitur, desiderium suum explere non potest. Ideo in lachrymas resolutus consumitur id est, animus ita extra se positus & delapsus in corpus perniciosis perturbationibus cruciatur, cor porisque infectus sordibus, quasi moritur, cum iam corpus esse potius, quàm animus uideatur, Quàm utique mortem ut Socrates deuitaret. Diotima ipsum à corpore ad animum, ab hoc in angelum, ab eo reduxit in Deum. Quomodo anima à corporis pulchritudine ad Dei pulchritudinem eleuetur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
