# Opera omnia 1353

Ficino, Opera omnia, Cap. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1353
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1353

Cap. XVIII. Gite conuiuae charissimi. Diotimam fingite ita Socratem alloquentem. Nullum corpus o Socrates, undique pulchrum. Nam aut in hac parte formosum, illa deforme: aut hodie formo sum, alias minimè: aut ab alio pulchrum, ab alio turpè censetur. Ergo corporis pulchritudo turpitudinis contagione coinquinata, pura, uera, & prima pulchritudo esse non potest. Quinetiam pulchritudinem turpem esse nemo aliquando suspicatur: quemadmodum neque sapientiam esse insipientem. Corporum uerò dispositionem quandoque speciosam, quandoque turpem putamus, eodemque tempore, de illa alij aliter sentiunt. Non igitur prima & uera est in corporibus pulchritudo. Adde quod multa corpora, uno pulchritudinis uocantur cognomine. Vna igitur est in corporibus multis pulchritudinis natura communis, per quam similiter pulchra denominantur. Vnam uerò naturam huiusmodi, sicut in alio est, id est in materia, sic ab alio dependere putato. Quod enim in seipso sustentari non potest, multò minus à seipso dependere. Nunquid à materia dependebit? minime. Nihil enim deforme & imperfectum seipsum ornare potest atque perficere. Quod autem unum est, ab uno debet oriri. Quapropter una multorum corporum pulchritudo ab uno aliquo incorporali pendet artifice.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
