# Opera omnia 1354.1-4

Ficino, Opera omnia, 1354.1 to 1354.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1354.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1354.1

Artifex unus omnium Deus est, qui per angelos atque animas pulchram quotidie reddit omnem mundi materiam. Propterea ueram illam pulchritudinis rationem in Dei eiusque ministris potius, quàm in mundi corpore reperiri putandum. Ad eam rursus his gradibus facilè, ut arbitror, ascendes ò Socrates. Si oculos tibi lynceos natura dedisset mi Socrates, ut aspectu quaelibet occurrentia penetrares: formosissimum illud extrinsecus Alcibiadis tui corpus tibi turpissimum uideretur. Quantum est quod amas amice? Superficies duntaxat, imò colort rapit: imò quaedam reflexio luminum, & umbra leuissima. Seu te uana imaginatio decipit: ita quod somnias potius quàm quod uides, amas. Caeterum ne tibi uidear penitus aduersari, sit sanè Alcibiades iste formosus. At enim quota parte formosus? omnibus profectò membris praeterquam naso simo, & elatioribus quàm deceat supercilijs Haec tamen in Phaedro speciosa sunt. Sed crurum in eo crassitudo non placet. Decora hęc apud Charmidem, nisi gracilè te collum ostenderet. Ita si homines singulos obseruabis, nullum ex omni parte laudabis. Quicquid ubique rectum est, colliges: figuram apud te integram ex obseruatione omnium fabricabis, ut absoluta humani generis pulchritudo, quae in multis reperitur sparsa corporibus, in animo tuo sit unius imaginis cogitatione collecta. Cuiusque hominis figuram paruipendes ô Socrates, si ad istam contuleris. Istam uerò non tam corporum, quàm animi tui beneficio possides. Itaque istam potius, quàm tuus animus fabricauit, & animum ipsum eius artificem, quàm exteriorem illam mancam. dispersamque amato. Quid autem in animo amare te iubeo? animi pulchritudinem. Lux autem est pulchritudo corporum: lux est animi pulchritudo: lux animi ueritas: quàm solam amicus tuus Planto inuoris suis à Deo postulare uidetur. Da mihi, inquit, Deus ut meus animus pulcher efficiatur: & quae ad corpus attinent, animi pulchritudinem non impediant: solum sapientem diuitem putem. In his Plato declarat pulchritudinem animae in ueritate sapientiaque consistere: eam à Deo hominibus tribui. Veritas una est, & eadem nobis à Deo tributa: in uarijs eius affectibus uariarum uirtutum cognomenta sortitur, prout diuina demonstrat sapientia, quàm à Deo prae caeteris Plato poposcit: prout naturalia, scientia: ut humana, prudentia: ut aequos facit, iustitia: ut inuictos, fortirudo: ut tranquillos, dicitur temperantia. Ex his duo uirtutum genera numerantur. Morales, inquam, uirtutes, & intellectiuae illis praestantiores. Intellectiuae sunt, Sapientia, Scientia, Prudentia: Morales. Iustitia, Fortitudo, & Temperantia.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
