# Opera omnia 1354.5-8

Ficino, Opera omnia, 1354.5 to 1354.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1354.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1354.5

Morales propter operationes earum ciuiliaque officia notiores sunt: Intellectiuae propter reconditam ueritatem occultiores. Praeterea qui honestis moribus educatur, utpote purior alijs facilè ad intellectiuas uirtures erigitur. Ideo pulchritudinem animi, quae consistit in moribus primam considerare te iubeo, ut intelligas unam esse morum omnium rationem: per quam similiter honesti uocantur. Vnam scilicet uitae purissimae ueris tatem: quae lustitiae, Fortitudinis, Temperantiae actionibus, ad ueram nos perducit foelicitatem. Vnam igitur hanc ueritatem morum, lucemque animi speciosissimam primam diligito. Scito quinetiam supra mores ad sapientiae, scientiae, prudentiae lucidissimam ueritatem te protinus ascensurum. si considerabis haec animo optimis moribus educato concedi, atque in eis normam moralis uitae rectissimam contineri Quamuis autem uarias Sapientiae, Scientiae, Prudentiaeque doctri nas contuearis: in cunctis tamen unicam esse ueritatis lucem existimato: per quam omnes pulchrae similiter appellantur. Eam tibi utpote supremam animi pulchritudinem summopere amare praecipio. Sed enim una haec in doctrinis plurimis ueritas, primo omnium ueritas ideo esse nequit, quoniam in alio est, quum sit in multis distributa doctrinis. Quicquid autem iacet in alio, ab alio certe dependet. Neque tamen ueritas unàa doctrinarum multitudine nascitur. Quod enim linum est, ab uno debet oriri. Quare oportet unam quandam esse super animam hominis sapientiam, quae non per diuersas sit diuisa doctrinas, sed una sapientia sit: à cuius unica ueritate ueritas hominum multiplex oriatur. Illam ò Socrates, unicam unicae sapientiae lucem, angeli pulchritudi nem esse memento, quae tibi super animi speciem sit colenda. Ea ut in superioribus demonstraui. mus, corporum speciem antecellit: quia neque loco astringitur, neque secundum materiae partes diuiditur: neque corrumpitur. Antecellit & animi speciem. quia aeterna est penitus, neque temporali discursione mouetur. Quoniam uerò angeli lux in idearum complurium serie micat, ac supra multitudinem omnem unitas sit oportet, quae est numeri totius origo: necesse est eam ab uno rerum omnium principio, quod ipsum unum uocamus, effluere. Ipsius itaque unius lux penitus simplicissima infinita pulchritudo est, quia nec materiae sordibus inquinatur, ut corporis species, neque ut animi forma temporali progressione mutatur, neque ut angeli species multitudine dissipatur. Omnis autem qualitas ab extraneo additamento secreta, dicitur apud Physicos infinita. Si in seipso sit calor, frigore & humore non impeditus, materiae pondere non grauatus, calor dici.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
