Latin
Cap. XVIII
Ficino, Opera omnia 1354.9
Unproofread scanNot analysed yet
tur infinitus, quia uis eius libera est, neque ullis additionis limitibus coarctatur. Similiter lumen ab omni corpore liberum infinitum, nam si modo ac termino lucet, quod natura licet sua, quando ab illo minimè terminatur. Itaque Dei lux &pulchritudo, quae mera est, profusus ab alijs omnibus absolu ta, absque dubio infinita dicitur pulchritudo. Infinita uerò pulchritudo immensum quoque requirit amorem. Quapropter te obsecro Socrates, ut certo quodam modo &termino caetera diligas. Deum uerò amore diligas infinito, neque ullus diuino modus adsit amori.