# Opera omnia 1354.9

Ficino, Opera omnia, Cap. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1354.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1354.9

tur infinitus, quia uis eius libera est, neque ullis additionis limitibus coarctatur. Similiter lumen ab omni corpore liberum infinitum, nam si modo ac termino lucet, quod natura licet sua, quando ab illo minimè terminatur. Itaque Dei lux & pulchritudo, quae mera est, profusus ab alijs omnibus absolu ta, absque dubio infinita dicitur pulchritudo. Infinita uerò pulchritudo immensum quoque requirit amorem. Quapropter te obsecro Socrates, ut certo quodam modo & termino caetera diligas. Deum uerò amore diligas infinito, neque ullus diuino modus adsit amori.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
