Latin
1356.1 to 1356.3
Ficino, Opera omnia 1356.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Socrates fuit uerus amator &cupidini similis. Eamore hactenus. Ad Alcibiadem &Socratem ueniamus. Postquam conuiuae satis aman tium Deumlaudauerant. reliquum erat ut Dei huius cultores legitimi laudarentur. Maxime omnium legitime amasse Socrates ab omnibus perhibetur. Is cum per omnem uitam palam sine ulla prorius dissimulatione in castris Cupidinis militasset, à nullis unquam notatus est, qua si minus honeste quemquam dilexerit. Huic uirę seueritas &alienorum scelerum correptio frequens, multos magnos uiros, ut solet ueritas, infensos reddiderat. Anytum. Melitum. Lyconem praesertim caues in repub. potentissimos: Thrasymachum, Polium &Calliam oratores. Aristophanem praeterea comicum acerrimum habuit insectatorem. Sed neque ciues illi in accusatione, qua Socratem in iudicium traxere, in honestos amores inscripserunt: neque oratores eius hostes tale quicquam So crati obiecere: neque Aristophanes comicus, licet alia multa, &absurda in Dionysijs colligat in Socratem maledicta. An censetis eum, si tam foeda se labe conquinasset, imò nisi fuisset ab huius crimi nis suspitione remotissimus, uenosas talium detractatorum linguas euasurum fuisse? Nunquid optimi uiri illud in superioribus animaduertistis, quòd dum Plato ipsum fingit Amorem. Socrates omnem pingit effigiem, ac numi us illius figuram ex Socratis persona deseribit, quasi uerus amor, ac Socrates simillimi sint, atque ideo ille prae cęteris uerus sit legitimusque amator? Agite iam amoris picturam in animum reuoncare Videbitis in ea Socratem figuratum hocratis personam ante oculos ponite. Macilentum. aridum, squalidemque uidenitis: hominem scilicet natura melancholicum ut fertur, atque hirsutum Exrenuatum inedia, Incuria sordidum. Nudum praeterea, id est. simplici &ueteri operium palliolo. Sine calceis incedentem. ita semper solitum caedere Socratem apud Platonem Phaedrus ostendit. Humilem perque infima uolantem. Humi semper Socratis defixus erat aspectus, ut ait Phaedro. Loca insuper vilia frequentabat: aut enim in Simonis coriarij. aut in sculptorum officinis obseruabatur.