# Opera omnia 1356.4-7

Ficino, Opera omnia, 1356.4 to 1356.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1356.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1356.4

Rusti cus & incomptis utebatur uocabulis: quod illi obijcit Gallicles in Gorgia Adeo pręterea miris, ut multis lacessitus iniurijs, saepe etiam pullarus, ne commotus quidem animo fuisse tradatur. Sine domicilio. Interrogatus Socrates cuias esset: Mundanus inquit. Ibi enim patria, ubi bonum. Sed neque huic proprijs lares, neque mollis lectus, neque delicatus uictus. neque speciosa supellex. Ad fores in uia sub dio dormiens Haec apertum pectus & corpatens omnib. in Socrate nostro significant. Praeterea quòd & uisu delectabatur atque auditu, quae fores animi sunt: quòd etiam securus, & intrepidus incedebat, iacebarique etiam si oportuisset pallio obuolutus ubique. Semper egenus. Quis nesciat Socratem sculptoris & obstetricis fuisse filium? & usque ad senectutem in sculpendis lapidibus manu propria uictum quaesisse nec habuisse unquam: unde se saris & filios aleret. Hic inopiam suae mentis passim confitebatur, interrogans omnes nihil scire se praedicans. Virilis: erat enim constantis animi, inuictęque sententiae, qui etiam Archelaum Macedonem, & Scopam Cranonium fiurilocumque Larissaeum aspernatus est alto animor cum ab eis missas pecunias non acceperit neque ipse ad eos uoluit proficisci. Audax, feroxque Quanta eius fuerit in rebus bellicis fortitudo. Alcibiades in conuiuio explicat copio sis,imè: cui Socrates cum in Photidea uicisset, uictoriam sponte dicitur concessisse. Vehemens erat quippe ut rectè Zopyrus Physionomus iudicauerat, concitatissimus. Saepe uerò inter loquendum agente id orationis uehementia iactare digitos solebat, & crines uellere. Facundus. Huic rationes in utranque partem fermè pares dum disseret, supperebant. Hic licer incomptis uerbis ute retur, ut in conuiuio Alcibiades ait, magis tamen quàm Themistocles & Pericles, omnesque caeteri oratores audientium animos commouebat. Pulchris & bonis insidiatur. Insidiatum sibi semper fuisse Socratem Alcibiades inquit, eorum quippe, qui honesta indole praediti uidebantur, amore captus, eosdem rationibus suis ad Philosophiae siudia Socrates capiebat. Callidus sagaxque Venator. Socratem uenari solitum ex corporis forma diuinam speciem in superioribus satis est dictum: & in Protagora Plato testatur. Machinator. Multis modis, ut indicant Platonis dialogi, sophistas confurabat: adolescentes exhortabatur: modestos uiros erudiebat. Prudentiae studiosus, Fuit enim tanta prudentia, in praesagiendo tam perspicax:: ut quisquis contra eius consilium quic quam auderet, perderetur, quod in Theage à Platone narratur. Per omnem uitam philosophans.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
