# Opera omnia 1359-2

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1359-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1359-2

Sic igitur Veneris qui relis accipit ictus,
Siue puer membris muliebribus hunc iaculatui
Seu multer toto iactans de corpore amorem.
Vnde feritur, e tendit gestitque coire?
Et iacere humorem in corpus de corpore ductum.
Affingunt auide corpus iunguntque saliuas
Oris: & inspirant pressantes dentibus ora
Nequicquam: quoniam nil inde abradere possunt
Nec penerrare & abire in corpus corpore toro.
Nam facere interdum uelle & certare uidentur.
Vsqueadeo cupide Veneris compagibus haerent,
Membra uoluptatis dum ui labefacta liquescunt.
Haec Lucretius Epicurus. Quod etiam totum in se capere amatum amantes cupiant. Artemisia
Mausoli regis Cariae uxor ostendit. quae supra affectionis humanae fidem uirum suum amauisse di
citur: eiusque defuncti corpus redegisse in puluerem: & aquae inditum ebibisse. Vulgaris amor est sanguinis perturbatio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
