# Opera omnia 1359-3

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1359-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1359-3

Cap. VII. ESseuers hanc in sanguine passionem illud argumento est, quod aestus huiusmodi alterna requie caret. Continua uerò febris à physicis in sanguine ponitur, quae autem horas sex quieti Erelinquit, in pituita: quae diem unum, in bili: quae duos, in atre bilis humore. In sanguine igitur illam meritò collocamus. In sanguine uidelicet melancholico: ut in oratione Socratis audiuistis, hunc sanguinem contagionis semper affixio comitatur. Quomodo amantes fiunt amati similes Cap. VIII. r Deo nemo uestrum miretur si quemamantem audiuerit amati sui similitudinem aliquam, uel figuram suo in corpore contraxisse. Pręgnantes saepe mulieres uinum, quod auidissimi cupiunt, uehementer excogitant: uehemens cogitatio spiritus mouet interiores, atque in his excogitatę rei pingit imaginem. Isti sanguinem mouent similiter, & in mollissima foetus materia, uini imaginem ex primunt. Amator autem ardentius quàm praegnantes, suas cupit delicias: uehementius quoque & firmius cogitat. Quid mirum si usque adeò haerentes, & infixi pectore uultus ab ipsa cogitatione purgantur in spiritu à spiritu statim in sanguine infigantur? praesertim cum in Lysiae uenis iam mollissimus sanguis Phaedri sit genitus, ut facillimè possit Phaedri uultus in suijpsius sanguine relucere. Quoniam uerò membra corporis singula ut quotidie arescunt, ita sumpto alimoniae rore quotidie reuiuiscunt: sequitur ut indies corpus cuiusque hominis, quod sensim exaruit, paulatim reficiatur Reficiuntur autem membra à sanguine ex uenarum riuulis emanante. Ergo miraberis si certa similitudine pictus sanguis eandem membris impresserit: ut Lysias tandem Phaedro in non nullis, uel coloribus, uel lineamentis, aut affectibus, aut gestibus euasisse similis uideatur. A quibus praecipuè irretiamur. Cap. IX. Vaeret forsitan aliquis: à quibus praecipuè & quo pacto illaqueantur, & quomodo soluan tur amantes. Foeminae profectò uiros facilè capiunt: facilius autem illae, quę masculum quandam indolem indolem prae se ferunt: & tantò facilius masculi, quantò similiores sunc ulris quàm foeminae, & san guinem spiritumque habent lucidiorem, subtiliorem: qua in re amatoria consistit illaqueatio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
