# Opera omnia 1359

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1359

tum etiam ad uindictam, eodem concurrunt & spiritus: ij quia leues sunt, ad Hectorem usque uolantes in eum migrant eius calore seruantur ad tempus puta ad horas septem: eo ipso in tempo re si Hector cadaueris uulnus: cominus intentus inspiciat, uulnus cruorem uersus Hectorem eijs cit: potest enim cruor uersus hostem quodammodo effluere, tum quia nondum calor omnis extin ctus est nondum agitatio quieuit interior, tum quia paulò antè in eum concitus fuerat, rum denique quia sanguis spiritus repetit suos, atque etiam spiritus suum attrahant sanguinem. Simili quodam pacto, hominis amore saucij sanguinem festinare inferientem, & Lucretius innuit, & nos summopere comprobamus. miatturi De miro. Quodam effectu uulgaris amoris. Cap. VI. Icamne uiri castissimi, quod sequitur, an potius praetermittam? Dicam certè postquam res Gipsa postulat, & si dictu uidetur absurdum. At quis turpia non turpiter dixerit. Tanta permutatio senioris hominis urgens ad iunioris similitudinem facit, ut hic totum suum corpus in illum transferre & rotum illius in se transfundere studeat, ut uel recens humor uasa recentia, uel uasa teneriora teneriorem consequantur humorem. Hinc multa inter se turpissimè facere compel luntur. Cum enim genitale semen à toto corpore defluat, solo huius iactu, uel tractu totum corpus tradere se posse confidunt, & totum accipere. Id in seipso philosophus Epicureus ille persensit Lucretius amantium omnium infelicissimus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
