Latin
136.1 to 136.5
Ficino, Opera omnia 136.1-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. Nima haec tam excellens nunquid materiae informi sine medio iungitur? Sem per forma perfectior imperfectiores formas intra se continet, quemadmodum quadrangulus triangulum comprehendit. Rationalis anima si intelligendi uim Ahabet omnium pręstantissimam, habet etiam sentiendi, alendi, atque regendi. Ideò in animae rationalis uirtute clauditur anima sensitiua &nutritiua, forma quoque mixtorum uita carentium. Accedit materiae rationalis anima ijs omnibus praedita formis, perque formam suam seu uirtutem, quae mixtorum corporum uita carentium gerituicem, haeret materiae informi, quàm proximè, atque in ea quatuor elementorum constat complexionem, dum partes materiae deuincit in unum, ac temperat elementa. Per formam suam quae plantarum habet uim, haeret corpori ex materia &complexione composito, illique elementorum complexioni tribuit motum in quamlibet loci partem, qui uita uocatur. Per formam animalium propriam, ijs se accommodat, spiritumque procreat sensuum instrumentum. Per formam rationalem, reliquis imperat. Itaque per infimam uim suam est forma materiae, per secundam forma est corporis mixti, per tertiam plantae, per quartam forma est animalis, imò forma formarum. Ex quo fit ut rationalis anima &corpora formet magis, quàm reliquae formae, quia per plures uirtutes format, &formet purius, quia informem materiam per pedem suum tangit comminus, per caput autem eminus prospicit. Quemadmodum ignis ex quatuor caloris proprij gradibus, primum gelido ligno infundit, secundum ligno iam tepido, tertium ligno per duos iam calido, quartum tribus illis gradibus insuper addit, per quem fulget superne. Sic animae rationalis essentia quatuor quibusdam referta gradibus, mixto, uitali, sensuali, intellectiuo. Primum materiae applicat. secundum adhibet primo, secundo tertium adijcit, tertio addit quartum, ubi tàm secundum totam essentiam, quàm secundum gradus omnes materiam formare uidetur, licet secundum essentiam quidem totam formet eodem modo, secundum uero omnes gradus alio atque alio. Primus siquidem forma est materiae, secundus est forma mixti corpo ris, tertius forma est formae uitalis, quartus est corporalium omnium forma formarum, per tres gradus anima particularis euadit, per quartum remanet absoluta, formarumque capax absolutarum. Quid mirum si in hoc eius excellentissimo gradu aliqua apparet uis operatioque diuinis persimilis, quibus ex eo hic gradus sit proximus, quòd sit a materia remotissimus, cum in nonnullis mixtorum corporum formis propter temperationem aliquam coelestibus corporibus congruam, uis aliqua actioque resultet aliena quidem ab elementis, ex quibus illius formae subiectum componitur, consentanea uerò coelestibus quibus temperatione fit similis?