Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1361-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. CEd ne diutius de insania loquentes insaniamus, sic breuibus concludamus. Insaniae species quae dam est anxia illa solititudo, qua uulgares ainantes diu nocteque uexantur: qui amore durante bilis incendio primum, deinde atrae bilis adustione afflicti, in furias, ignemiue ruunt: &quasi cę ci quò praecipitentur ignorant. Quam perniciosus adulterinus hic amor tam amatis. quàm amanti bus sit. Lysias Thebanus &Socrates apud Platonem in Phaedro demonstrant. Hoc itaque furore homo in bestiae naturam deuoluitur. tuq a Quam utilis dilinus amor, &de quatuor eius speciebus. Cap. XIII. iuino autem furore super hominis naturam erigitur, &in Deum transit. Est autem furor diuinus illustratio rationalis animae, per quam Deus animam à superis delapsam ad infera, ab inferis ad supera retrahit. Lapsus animae ab ipso uno rerum omnium principio ad corpo ra per quatuor gradus efficitur, per mentem, rationem, opinionem atque naturam. Nam cum in om ni rerum ordine sex gradus existant, quorum summum tenet ipsum unum infimum corpus, media uerò sunt quatuor quę prędiximus: necesse est quicquid à primo ad ultimum labitur, quatuor per media cadere. Ipsum unum omnium terminus &mensura, confusionis &multiudinis expers. Mens angelica multitudo quidem idearum. sed stabilis &aeterna. Ratio animae multirudo notionum argumentationumque mobilis, sed ordinata. Opinio autem inordinata, &mobilis ima ginum multitudo: sed substantiae punctisque unita: cum anima ipsa in qua est opinio, una substantia fit nullum occupatus locum. Natura, id est nutriendi uis ab anima, &animalis complexio simi liter, nisi quòd per corporis puncta diffunditur. Corpus autem indeterminata partium &acciden tium multitudo subiecta motui, &substantia punctis momentisque diuersa. Haec omnia respicit ani ma nostra, per haec descendit, per haec &ascendit. Vt enim ab ipso uno quod omnium principium est, producitur, unitatem quandam sortita est: quae omnem essentiam eius uires operationesque unita à qua &ad quam ita caetera quae in anima sunt, se habent, sicut à centro &ad centrum circuli lineae. Vnit uerò non modo animae partes inuicem &ad totam animam: sed animam totam ad ipsum tinum rerum omnium causam: Vtautem diuinae mentis radioclaret, rerum omnium perideas mentem actu stabili contemplatur. Vt seipsam respicit, rationes rerum uniuersales, cogitat: &à prin cipijs ad conclusiones ratiocinatione discurrit Vt corpora respicit, particulares rerum mobilium formas atque imagines per sensus acceptas opinione uolutat. Vt materiam attingit, natura uelut in strumento utitur, quo unit materiam, mouet &format. Vnde generationes, auginenta, &eorum contraria proficiscuntur. Cernitis igitur ab uno, quod super ęternitatem in aeternam multitudinem labitur: ab aeternitate in tempus à tempore in locum atque materiam, labitur inquam, quando ab ea puritate, qua nata est, longius corpus amplectendo discedit. Quibus gradibus diuini furores animam extollunt.