# Opera omnia 1361-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1361-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1361-3

Cap. XIIII. Vapropter sicut per quatuor descendit gradus, per quatuor ascendat necesse est. Furor autem diuinus est, qui ad supera tollit, ut in eius definitione constitit. Quatuor ergo diuini fuCroris sunt species. Primus quidem poeticus furor. Alter mysterialis. Tertius uaticinium. Amatorius affectus est quartus. Est autem Poesis à musis. Mysterium à Dionysio. Vaticinium ab Apolline. Amorà Venere. Redire quippe ad unum animus nequit, nisi ipse unum efficiatur. Multa uerò effectus est: quia est lapsus in corpus, in operationes uarias distributus, & ad corporalium rerum multitudiuem respicit infinitam. Ex quo partes eius superiores penè obdormiunt, inferiores alijs dominantur. Illae corpore, hae perturbatione afficiuntur. Totus autem minus discordia & inconcinnitate repletur. Poetico ergo furore primum opus est, qui per Musicos tonos quę torpent susciter: per harmonicam suauitatem quae turbantur, mulceant: per diuersorum denique consonantiam, dissonantem pel lat discordiam, & uarias partes animi temperet. Neque satis hoc est. Multitudo enim adhuc & diuersi tas restat in animo. Accedit ergo mysterium ad Dionysium pertinens: quod expiationibus, sacrisque, & omni cultu diuino partium omnium intentionem in mentem, qua Deus colitur, dirigit. Vnde cum singulae animi partes ad unam mentem redactae sunt, iam totum quoddam unum ex pluribus factus est animus. Tertio uerò ad hoc opus est furore, qui mentem ad unitatem ipsam animae caput reducat, hoc Apollo per uaticinium efficit. Nam cum anima supra mentem in unitatem assurgit, futura praesagit. Demum cum anima facta est unum, unum inquam, quod in ipsa natura & essentia animae est, restat ut ilico in unum quod est super essentiam, id est Deum se reuocet. Hoc coelestis illa Venus per amorem id est diuinae pulchritudinis desiderium, bonique arborem explet. Primus itaque furor inconcinna & dissonantia temperat. Secundus temperata unum torum ex partibus efficitur. Tertius unum totum supra partes. Quartus in unum quod super essentiam, & super totum est ducit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
