Latin
1362.1 to 1362.3
Ficino, Opera omnia 1362.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XV. Omnibus his furoribus amor praestantior est. Mnium potentissimus, &pręstantissimus est amatorius. Potentissimus inquam. propterea Qquod omnes alij ipso necessarid indigent, neque enim poesim, neque mysteria, neque uaticinium, sine ingenti studio, flagranti pietate, &sedulo diuinitaris cultu consequimur. Studium uerò, pietatem, cultum quid aliud dicimus, quàm amorem? Igitur omnes amoris potentia constant. Est etiam praestantissimus, quoniam ad hunc tanquam ad finem alij referuntur. Hic autem proximè Deo, qui nos copulat. Hos utique furores quatuor, totidem adulterini affectus falso imitari uidentur. Poeticum quidem musica ista uulgaris, quae auribus duntaxat blanditur. Mysterialem, uana multorum hominum superstitio. Fatidicum, fallax peritiae humanae conectio: Amatorium, libidinis impetus. Verus enim amor nihil est aliud, quàm nixus quidam ad diuinam pulchritudinem euolandi ab aspectu corporalis pulchritudinis excitatus. Adulterinus autem, ab aspectu in actum praecipitatio. Cap. xVi. Quàm utilis amor Socraticus. Vaeritis quid amor Socraticus conferat? Primo quidem ipsi Socrati plurimum ad alas recuperandas, quibus in patriam reuolet. Deinde ciuitati suae magnopere ad honestè feliciterque uiuendum. Ciuitatem profecto non lapides, sed homines faciunt. Homines uerò à te nera aetate quemadmodum arbores à teneribus curandi sunt, &ad frugem optimam dirigendi. Puerorum curam parentes habent &paedagogi. Adolescentes autem limites parentum &paedago gorum non prius transgrediuntur, quàm iniqua uulgi consuetudine deprauentur. Superio rem quippe uiuendi normam domi inhibitam sequerentur, nisi ab ea improborum hominum, eo rum pręsertim, qui illis blandiuntur, usu, consuetudineque deflecterentur. Quid ergo Socrates faciet? Num permittet ut flagitiosorum contagione adolescentia, quae futurae reipublicae semen est corrumpatur? At ubi patriae charitas? Succurret itaque patriae Socrates, filiosque illius, suos autem fratres hac pernicie liberabit. Leges fortasse conscribet, quibus lasciuos uiros ab adolescentum consuetudine segregabit. Sed non omnes Lycurgi, aut Solones esse possumus Paucis legum condenda rum datur autoritas, paucissimi legibus latis obremperant. Quid erge?