# Opera omnia 1363.1-5

Ficino, Opera omnia, 1363.1 to 1363.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1363.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1363.1

Cap. XVII. Am igitur conuiuae optimi quid amor sit, quis uerus amator, quaeue amantis utilitas ex uestra primum, ex mea deinde disputatione foeliciter comperisse uidemur. Huius autem inuentionis foelicissimae causam & magistrum eundem ipsum amorem, qui & compertus est, fuisse proculdubio existimate. Amore namque, ut ita dixerim, inueniendi amoris accensi, amorem quaesiuimus & inueniemus, ut eidem inquisitionis, & inuentionis pariter habenda sit gratia. O miram numinis huius magnificentiam. O incomparabilem amoris benignitatem. Caetera siquidem numina uix tandem postquam diu quaesieris se parumper ostendunt. Amor etiam quaesituris occurrit. Quapro pter huic multò magis, quàm caeteris homines se debere fatentur. Sunt autem qui diuinam poten tiam saepe audeant execrari, scelerum nostrorum fulminatricem. Nonnulli etiam sapientiam oderunt nostrorum omnium exploratricem flagitiorum. Amorem uerò diuinorum bonorum omnium largitorem, non amare non possumus. Nos autem amorem hunc adeò nobis proprium ea men te colemus, ut ueneremur sapientiam & potentiam admitemur, ut amore duce totum, ut ita loquar. Deum habeamus proprium, ac totum amoris flagrantia diligentes, toto etiam Deo amor perpetuo fruamur. PHAEDRVM Commentaria & Argumenta. Dispositio libri, Allegoria praecepta moralia. Duo in nobis duces atque daemones. Cap. I. LATO noster poëticae musae, quam? tenera aetate imò ab Appollinea genitura sectatus est, furore grauidus, primum peperit librum totum penè poeticum, & candidissimum candidissimus, & de pulchritudine simul atque amore uir pulcherrimus omniumque amore dignissimus. Vt meritò caeteros quoque libros dein ceps aediderit uenustatis, & grarię plenos, à Venerea musa exordium foelix auspi catus: solusque omnium uenustatem ubique cum dignitate coniunxerit. Quoniam uerò plurima huius libri mysteria in Theologia, & libro deamore exposuimus, argumentum huius breuiter perstringemus. Symposium de Amore quidem praecipuè tractat, consequen ter uerò de pulchritudine. At Phaedrus gratia pulchritudinis disputat de amore: Neque ab re omnino inserta est oratio Lysiae atque oratoria disputatio. Puschritudo enim, & ad mentem, & ad uisum, auditumque pertinet. Quo fit ut ubi de animorum numinumque pulchritudine agitur. Itemque de pulchritudine corporis, meritò de orationis pulchritudine disputetur. Statim uerò in ipso exordio Socrates interiocandum seria nimium tradit praecepta. Omnia ob sapientiae studium penitus con temnenda: Potissimum sapientiae studium considerare seipsum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
