Latin
1363.6 to 1363.8
Ficino, Opera omnia 1363.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Inter haec artificiosissima loci descriptio allegoricè signat Academiam, Platanus Platonem, Castum arbustum amoris Platonici &Socrati castitatem, fons in communicanda, sapientia largitatem: Ornamenta caetera, oratoriosque flores quibus academia Platonis abundat. Reprehenditur iurè Lysias, quòd qualis sit amoris affectus inquirat neque prius amorem ipsum definiret, neque distinxerit. Considera inter haec amoris Socratici pudicitiam, nonnulla enim minus honesta pronuntiaturus, obuoluto capite exorditur. Mox inuocat musas, ut rem minus honestam ipse suo saltem splendore elocutionis honestent. Sed antequam turpem uituperes amatorem, ne in eodem sit, quo &Lysias crimine, turpem amorem definit, esse cupiditatem quandam, siue libidinem à ratione rebellem, quae superat amatorem ad recta, honestaque tendentem, &ad deformem rapiat uoluptatem. Sed dum ad definiendum pergit, duo nobis tribuit duces, unum quidem appetitum uoluprati ingenitum: Alterum uerò legitimum quandam opinionem acquisitam paulatim per disciplinam, &ad honesta ducentem. Verum hos nobis intrinsecos duces extrinseci duo monent Daemon quidem aereus opinionem Aqueus uerò libidinem. Postquam uerò definiuit multis rationibus, adolescentes à turpibus Tum uerò interea mirabile nota mysterium mosayco mysterio simileamatoribus segregat, Malorum plurimis in ipso statim principio daemon aliquis immiscuit uoluptatem. Quoniam uerò non tam philosophicam, quàm Poeticam agit personam, subdit se correptum à daemone quod amorem Dei nomen uituperauerit. Idque facit, ut distincturus amorem poeticò, potiusquam dialectico more distinguat. In his animaduertes grauissimum peccatum esse, in Dei nomen delinquere, rursus in animo esse praesagium.