# Opera omnia 1364.5-7

Ficino, Opera omnia, 1364.5 to 1364.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1364.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1364.5

Sed contrarium huic describit furorem, quasi ferinum ad formam corporis, non ad diuinum intuitum assendentem, sed ad uenereum congressum turpiter descendentem. Describit rursus humanum quendam furorem inter diuinum, atque ferinum in eius accessum animo, qui admiratione formae corpore occupatus, neque obliuioni diuinam iradit omnino, neque penitus recordatur. Quo fit ut neque inte nperatus sit omnino, neque etiam temperatus, sed modo quasi incontinens, modo continens uideatur Quaerens postea causas: ob quas alij alios magis minusue ament, confugit ad Sydra, quorum ab initio sint comites animae. Totenim animarum ordines humanarum in Timaeo disponit quot in coelo sunt stellae. Hinc reuertitur, item ad uires animae diuidendas & rationem quidem aurigam uocat Geminos uerò appetitus equos geminos appetitum rationalem. equum bonum, appetitum irrationalem, equum malum: Sed in hoc genere appetitum uergentem ad iracundiam minus malum, declinantem uerò ad concupiscentiam, magis malum. Sed de his in sequen tibus diligentius. Deinde passiones amantium tam continentium, quàm incontinentium mutuumque amorem, quasi poeta depingit. Quo fit ut non aliter his allegoricè indulgendum sit, quàm canticis Salomonis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
