# Opera omnia 1365.1-4

Ficino, Opera omnia, 1365.1 to 1365.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1365.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1365.1

Cap. IIII. Peraepretium uerò post haec fore uidetur, mysteria quaedam huius libri praecipua paulò lati us explicare. Ac primo quae de poesi caeterisque furorib. hic & in Phaedro praetermisi, nec ali bi declaraui. Oporret ad furorem poeticum consequendum, quo & homines diuinis moribus instruantur mysteriaque diuina canantur, animum futuri poetę sic affectum esse, ut sit quasi tener atque mollis. Praeterea ut sit intactus Amplissima enim est poetae prouincia omniformisque materię Animus igitur seipsum formatu facillimum, formatori Deo subijcere debet. Quod quidem per mollem teneritudinem est expressum. At uerò si ob eiusmodi facilitatem, alienas iam formas malasue susceperit, certè diuinis interim formari non poterit, propterea subiunctum est à Socrate, intactum, id est immaculatum, uacuumque prorsus esse debere. Sed cur nam poesim gradu furorum tertio numerauit? Primo enim uaticinium, secundo mysterium, tertio poësim, quarto amorem commemorauit. Quoniam uaticinium quidem, ad cognitionem pręcipuè perrinet. Mysterium ad affe ctum. Mysterium igitur sequitur uacicinium. Poesis autem ad auditum, praeterea iam declinat. Ne que prius antiqui poetę diuinos hymnos composuerunt, quam per uates, sacerdotesque admoniti, celebrare deos, precari, deprecari, gratias agere cogitarent. Quartus uerò gradus furori dabitur ama torio, hic enim peruisum incitari solet, quo naturaliter utimur post auditum. Praeterea per uatricinium mysteriaque Deum agnoscimus tanquam bonum. Itaque mox diuina colimus, & poętice cani mus. Furorem uerò nondum concepimus amatorium, sed postquam attentius sensibilem pulchri tudinem, spectauerimus, agnouerimusque diuinam, Deum tandem amamus ut pulchrum, quem iam pridem dilexeramus, ut bonum. In Conuiuio quidem & loue furorum quatuor ordinem, quantum pertinet ad reductionem animae disposuimus. Hicautem quantum spectat ad ipsam furoris origi nem. Sed iuuat poetis paulò ulterius indulgere. Quicunque numine quomodolibet occupatur, profectò propter ipsam impulsus diuini uehementiam, uirtutisque plenitudinem, exuberat, concita tur, exulrat, finesque & mores humanos excedit. Itaque occupatio hęc siue raptus, furor quidam. & alienatio non iniuria nominatur. Furens autem nullus est simplici sermone contentus. Sed in clamo rem prorumpit, & cantus & carmina.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
