# Opera omnia 1365

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1365

iudicat tanquam Deum esse colendum: Comparat post haec inuicem oratores, uituperatque eos qui uerisimile uero anteponentes, populum fallunt atque seipsos, stulteque confidunt, quid ueri potissimum simile sit, etiam absque ueri ipsius noti tia posse cognoscere, mox optima quaedam nota praecepta: Tria primum oratori necessaria sunt. Ingenium doctrina, exercitatio Philosophia opus est ad ipsam maximè cuiusque artis perfectionem, Ab exercitatione dialectica, rerumque contemplatione sublimium, tandem mentis sublimitas uisque ad agendum efficax comparatur. Quę quidem duo in artium maximarum perfectione magnope re necessaria sunt, Deinde comparat oratorem non legitimum coquis, adulatoribusque, quemadmo dum in Gorgia legitimum uero medico. Proinde regulam tradit, qua tam animi, quàm corporis, imò rei cuiusque natura sit cognoscenda. Statimque redit ad oratoris officium. Subdit ob ipsum scribendi officium, lireras in Aegypto à daemone quodam Theuthe unà cum caeteris disciplinis inuen tas fuisse. Deridet praeterea scribendi studium, in eo uidelicet, qui per literas. Indubitatam posteris confidat patefacere ueritatem. Atque Pythagoreorum more probat contemplationem traditionemque ueritatis in animos potiusquam in libros: quod in epistolis quoque confirmat. Denique solium oratorem laudat, qui ingenio sit studioque Philosophus. Concludit uerò Dialogum oratione uotisque pulchritudinem animi à Deo petentibus. In qua considera, Socratem caeteris omnino pretis sola pulchritudine animi, id est sapientia esse contentum. Veruntamen iudicare hanc ipsam non tam humano studio, quàm diuino munere comparari. Haec fuerit hactenus totius dialogi summa. De furore poetico, caeterisque furoribus, & eorum ordine, coniunctione. utilitate.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
