Latin
1367.1 to 1367.4
Ficino, Opera omnia 1367.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta quoque potestas est cuiuslibet rationalis animae, ut quaelibet quodammodo sit uni uersum, &si quando in suam amplitudinem se receperit, omniformes in se notiones, &uires expli catura sit, prouidentiamque uniuersalem prosequutura, quasi collega coelestis cuius libet animę atque mundanae. Hac igitur ratione munera, quae tangit Soerates in primis mundanae animae propria, mox etiam coelestibus competentia nimirum, &rationalibus omnibus, quodammodo uel iam sunt, uel saltem quandoque possunt esse communia. Idcirco rationes pro immortalitate animae mundanae, reliquarum quoque rationalium animarum immortalitatem confirmare uidentur. Meminisse uerò oportet. Socratem hic non de omni principio loqui, sed propriè de principio motus, quod sa nè omnes motionum species efficit. Profectò si species ipsa motus, quemadmodum ad caeterae speci es sempiterna est, multò magis sempiterna est ipsa causa motus, id est anima, quae motionum fons, &principium appellatur: Fons quidem, quoniam ex ipsa in ipsam, &in alia iugiter motus profluit uniuersus: Principium uerò, quia mobilibus efficaciter dominatur. Iam uerò cum omnes species mo tus agat, ideoque generationis sit origo, necessario est ingenirum. Alioquin cùm ad motum generatio quoque pertineat, ab alio moueretur, neque principium motus existeret. Omnino uerò principium quoduis, secundum naturam illam uel proprietatem, in qua primum est, &cuius est principium, effici non potest ab alio. Sol lucentium primum est: ita igitur ex se formaliter, sensibiliterque lucet, ut non illustretur ab alio. Vt autem est substantia quaedam, &corpus. &Sol. Id totum à principio superiore sortitur. Qua uerò ratione soliam existit, eadem naturaliter per se lucet, &qua lucet, illustrat: Hac enim conditione institutus est sol, ut suapte natura luceret. Similiter intellectus primus intellectualium munerum &intelligentiae multiformis est principium, naruraliter intelligens ex seipso, &aliunde quidem nactus est, ut sit ens unum, &uiuum, atque perfectum eminentissimeque cognoscens. Intellectualem uerò proprietatem eiusmodi atque multiformem, naturaliter peperit in seipso, &in sequentia protulit, quemadmodum uaria nubes accepto Solis radio, colores in se uarios procreat. Nubes igitur ut simpliciter luceat, efficienter habet à sole, ut autem rali quodam calore refulgeat, habet saltem formaliter ex se ipsa. Anima ut moueatur, &moueat, possidet suapte natura, atque in hac ipsa motionis proprietate, non aliunde dependet.