Latin
1368.1 to 1368.4
Ficino, Opera omnia 1368.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII. Idea animae, Genera entis, Auriga, Equi Alae, Rotae, Currus. VBi Socrates ideam animę aggreditur effingendam, tu ideam animae hic intellige, non supernum eius exemplar, sed formam ipsius intimam, dispositionemque uirium suarum, &quasi fi guram. Quae quidem tanquam diuina. Solis nota est diuinis. Nos autem hanc per comparationes excogitamus, accipe sex terminos. Primo quidem unitatem, quae apex quidam est essentiae, deinde essentiam, cum quatuor reliquis generibus entis, motu, statu, alteritate identitate. Auriga quidem est intellectus congruens cum essentia. Caput autem aurigae est unifica uirtus ad ipsum uni uersi principium, intellectui praesidens, cum unitate conueniens. Melior equus est uirtus ipsa rationa lis, siue per uniuersalia discurrat, siue per singula. Dicitur equus etiam appetitus eius comes. Est au tem equus eiusmodi sicut &auriga, tam in nobis, quàm in dijs identitatis magis quàm alteritatis particeps, statusque magis quam motus. Equus uerò deterior est imaginatio unà cum natura, id est uegetali potentia, appetitusque utriusque comes. Eius modi in nobis quidem motus alteritatisque magis quàm oppositorum compos existimatur. In dijs autem adaequat opposita. Ideo equus deterior, id est minus bonus, dicitur in nobis contrarius, non quia malus, uel turpis, sed quia opposita potius sequitur elementa. Dicitur ergo contrarius, quoniam ex contrarijs, scilicet ex oppositis elementis, est potius constitutus. Ambae uires nominantur equi propter motum. Ala uerò est potentia sursum ducens, per quam animae quidem diuinae dicuntur alatae, quoniam semper sunt eleuatae, nostrae uerò subalatae, quoniam saltem eleuari possunt. Alae potissimum sunt aurigae. Mox meliores equi consequenter uerò deteriores, quoniam per meliorem attolli potest, atque cum ipso beatitudinis cuiusdam esse particeps. Equi utriusque potentia est connata, uterque enim simul est ab opifice mundi genitus atque sempiternus. Ideo dicuntur, &coniugati, &quasi bigas, uel ut ita dixerim, bigam conficere iudicantur, quem ego coniugij appellatione interpretatus sum. Currum uerò propriè corpus coelenste uocamus, cum immortali qualibet anima sempiternum sphaericumque natura, motumue celerrimum. Animam quoque currum appellare possumus propter motum. Rotas autem duas conuersionem animae ad se ipsam.