# Opera omnia 1368

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1368

Cap. VIII. mortali. Vando dicit, anima omnis totius inanimati curam habet, fortè non uult ita hanc illam cu rare mundum totum, quemadmodum anima mundi, sed omnes mundi partes ab aliqua nimarum coli adeò, ut omne tandem colatur ab omnibus. Fortè etiam uult. quod per sequentia significatur, quamlibet animam rationalem posse, tum per omnes mundi sphaeras gradatim se conferre, tum etiam in coelo habitantem, ad uniuersalem ibi prudentiam quandoque recipi. Inquit autem, alias in alias speciebus constitutam id efficere. Id quidem pro anima particulari, uel hominis, uel inferioris daemonis dictum puta, quae pluribus peragit interuallis, & uicibus, quod coelestis anima eosdem efficit habitus. Qua propter anima nostra, nunc quidem in hac specie corporis, atque uitae colit terram, aliàs autem in corpore, uitaque puriore gradatim sphaeras sublimiores habi tat Denique cum coelesti corpore suo coelestia repetens, non solum ad suam quandoque stellam re uertitur, sed penes quamlibet stellam potest uitam agere stellae conformem. Planeta quilibet gubernat totum, sed proprietate sua. Iupiter quidem dat omnibus aliquid louiale, Sol omnibus quo que solare, caeterique similiter. Sola prouidentia prorsus uniuersalis dat omnibus omnia. Nostra igi tur anima se loui accommodans, aut soli similem, quodammodo totius prouidentiam sortiri uide tur, similem quoque cum anima mundi, quando uidelicet in amplitudinem rationum, & uitium, notionumque suarum penitus restituta fuerit. Quamobrem meritò non dixit Socrates, omnis anima, sed anima omnis totam colit machinam, id est, anima rationalis, quae in se habet omnis animae uires, rerumque formas. Haec quidem dum suam actu, & affectu conseruat uniuersitatem coelum habitat, cum uniuersalibus coelestium animabus, potestque interim, & intellectu speculatiuo totum mum dum intelligibilem contueri, & practico simul totum sensibilem circumspicere, siue id uniuersalis prouidentiae munus agat uniuersali simpliciter ratione, sicut anima mundi, siue uniuersali quidem ratione, sed more Saturni, uel louis, aut Solis uel aliorum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
