Latin
1369.1 to 1369.3
Ficino, Opera omnia 1369.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Eatenus igitur alas dicitur retinere dum uidelicet sublimia haec eminenter atttingit, si quando uerò alas, id est, uires ad sublimia reuocantes minus habeat expeditas, id est, quando uniuersali mundi forma quasi iam neglecta, particularem quandam mundi prouinciam diligentius intueatur, &eiusmodi uitam amet ardentius, allicente uidelicet ad eandem imaginationem similiter potentiaque uitali, mox animus quodammodo fit angustior corpusque praeterea sub coelo quodam adsciscit angustius, id est, aerium, donec etiam factus angustior in angustissimum descendat atque terrenum ubique uerò in primis nominatur homo, sed in coelo quidem homo coelestis, in aere, aerius, in terra terrenus. Vbi uerò Socrates nominat cor pus solidum, Hermias materiale sub coelo uult intelligi, coelumque non habere materiam: Ideo coele ste corpus dici planum, elementale uerò solidum, hinc pręceptum, illud Platonicum. Noli addere plano profundum. Hinc &magicum illud à Zoroastre dictum, Noli grauare spiritum, uel quod planum est reddere quandoque profundum, quasi coeleste corpus animae semper familiare saltem propter puritatem nominetur spiritus atque planum, sed propter inclinationem animi ad elemen ta iam addito materiali, id est crassiore quodam corpore mox profundum fieri uideatur, Humanum hoc animal &immortale dici potest atque mortale. Immortale quidem quantum ex anima rationali &coelesti suo corpore constat: Mortali uerò quantum elementale corpus est adiunctum, Deus autem quilibet mundanus est animal simpliciter immortale. Admonet ergo Socrates, ne fortè de compositione animalis immortalis cogitantes decipiamur. Fingimus quidem mundanum Deum esse quodam animal habens animam, &corpus naturaliter perperuoque compulata, &uerè quidem hactenus, sed id nulla ratione certa comprehendimus, Praesertim si quando de hac con pula sentiamus, quemadmodum de commertio animae cum corpore mortali atque terreno. Hoc enim non omnino aptum est ad uitam, nec tàm hoc accedit, ad animam quàm anima precipiti quodam lapsu defertur ad ipsum, &labore sustinet cura gubernat.