# Opera omnia 1371.1-4

Ficino, Opera omnia, 1371.1 to 1371.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1371.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1371.1

Secunda ui ro intelligentia est quasi practica, & architecti, patrisque more cuncta dispensans. Hanc pręcipuè lo uem non simpliciter magnum, imò maximum, atque primum. Hinc Plotinus cum in libro de dubijs animae tertio Intellectum primum apellauisset louem, post in libro detribus principijs Saturnum cognominauit. aliter uidelicet, & aliter ipsum, quemadmodum diximus, contemplatus. Manifestis autem uerbis in libro de dubijs animę louem geminum introducit. Primum quidem louem mundi architectum quodammodo separatum. Secundum uerò mundi ducem, id est, animam quem Plato louem ducem appellat in Phaedro. In epistola quin etiam ad Hermiam appellat ducem rerum omnium pręsentium atque futurarum. Cùm clam intellectum pręponit ut causam. Ip sum uero bonum utriusque praeficit ut Dominum atque patrem, Sed de his ibi. Hic iaminstitutum modò nobis distinctionis ordinem prosequamur. Rhea forsan in mundo intelligibili est uirtus illa uitalis, cui inculpat intellectus Saturnius, atque louius, primus quidem ut maritus, secundus ut filius, luno uiuifica uirtus quae comitatur, uel sequitur intellectum, primae quidem intelligentię fi lia, secundae uerò soror atque coniunx. Neptunus autem agilis, motrixque uirtus ad opificium peragendum. similemque proprietatem affectibus quoque distribuens. Pluto Vestaque firma proprietas atque firmans, Neptunum comitantur numina sua, sua quoque Pluronem: Redeo parum. per ad uirturem uitalem, atque uiuificam, cui responder potissimum anima mundi, Venus etiam il la uocari potest. Vnde forsan Plotinus Venerem mundi animam esse dicit, & fortè quod huic est in ipso intelligibili mundo proportionale. Nominatur autem Venus quatenus per utrumque cui subest. Intellectum ad pulchritudinem semperiafficitur per contemplatiuum ad intuendam, per actiuum ad imitandam. Affectus autem ille sit amor atque cupido. Interea cogitanti mihi usum loquendi latinum, qui pulchritudinem, saepe nominat uenustatem & hanc deducit à Venere succurrit, posse etiam pulchritudinem quandoque Venerem appellari. Tametsi pulchritudo adamorem atque cupidinem non tàm ut maternum, quàm ut paternum principium esse uidetur. Pulchritudinem ibi, quod alibi saepe diximus, ad ipsam idearum seriem penitus explicatam perri nere putamus, in hac tria potissimum cogitantes, gratiam, & splendorem, atque uirtutem: Illam quidem Vene rem. Istud uerò Appollinem,. hanc denique Palladem, possumus nominare. Sed cur nam in Simposio Ve nus gemina nuncupatur, ad Saturnum uidelicet attinens atque louem?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
