# Opera omnia 1374-2

Ficino, Opera omnia, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1374-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1374-2

Cap. IX. Daemones locales, quomodo daemones & eleuent animas, & deducant. IVnt alia quoque, &c.)] Quantum amatoris incontinentis consuetudo non solis sit noxia, sed molestia. Multi sunt daemones per prouincias distriburi. Alij illicalia sortiri rerum animali Cum uitarum genera. Hi animas qui talia sam elegerunt, in talibus quoque detinent. Hinc in Re publica. Plato describit daemones electarum uitarum, & fari, sortisque ductores. Mouent igitur ima ginationibus, & uiribus machinisque suis imaginationes nostras ad opinionem, spemque uoluptari; in eiusmodi rebus quandoque futurae Idque faciunt etiam ab initio electionis, aetatisque humanae, unde uidentur iucundam escam malis, id est, inclinationibus ad inferiora, miscere:ut in hac ipsorum prouincia diutius demorentur. Si boni daemones id quodammodo faciunt, ut uniuersalis oratic expleatur efficiunt: Sin daemones improbi ut afficiant. In daemonibus quidem bonis, id est, mundi rectoribus, sunt uires, quibus ad certum modum iustè detineant, & quibus quandoque soluan ac reuocent ad superna, ut probat lamblichus, qui eiusmodi daemones inquit, partim quidem alli gare nos fato, partim uerò soluere. Hinc Orpheus saepe numina claues tenere canit, quibus uidelicet claudant pariter, & aperiant. Potest itaque Socrates raptus à Nymphis adolescentem à libidibus uindicare. Cap. X. Nymphae, Bacchus, Daemon, Phoebaeus. Vr ergo, & c.qu Afflatus est Baccho ad dithyrambos praecipuè. A Nymphis ad carmina. Per Nymphas uituperat amatorem incontinentem. Per Bacchum probat continentem, ut adolescemCtem, quasi regeneret: Denique quoniam per Bacchum fit excessus, mox daemon fortè Phoebaeus. Phaebus enim Baccho proximus corripit, ut etiam mores humanos excedat. Tractatque post haec deamore diuino per furorem aliquem excitante Cap. XI. Quomodo daemon moueat imaginationem atque sensum. SOc cum flumen, &c Daemon profectò cum imaginatione saepius imaginationem moueat, quae sensus est uniuersus, ideoque possit ita mouere per uisum, ut per auditum Socratem tamen disci plinae studiosissimum, & auditui deditum, quasi per auditum mouet. Sed quomodo? Sanè uel conceptum imaginabilem efficaciter ad intimum propagat auditum, uel formas ipse daemon in suo corpore spiritali uocat motu quodam miro, eodemque motu pulsat corpus Socratis spiritale, quasi uoce quadam, quo quidem uibrato excitatur ad idem, & auditus Socratis intimus. Sed praeter dae monicam admonitionem inesse praesagium animo. Socrates hic planè declarat. Quomodo Amor sit Deus aut diuinus, qualis amor in Deo, qualis

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
