Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1374-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. in alijs. –Oc. Grauemò Phaedre, &cquae Periculosissimum est, peccare non solum contra Deum, sed etiam Qcontra diuinum nomen. Crimen per poenitentiam expiatur, sed periculosa est poenitentia sera. AVmor autem Deus est, aut diuinum quiddam. Profecto diuinum quiddam est amor ille, qui est desiderium diuinae pulchritudinis contemplandae, uel etiam imitandae, siue hoc desiderium sit, Eiusmodi ain mente diuina, siue in anima coelesti, siue particulari quadam atque nostra. mor ubique est filius Veneris, id est uitalis, &effectiuae potentiae ad formas intelligibiles annitentis. Conflaturque ex copia quadam pariter, &inopia. Quemadmodum exponimus in conuiuio. Est quoque Deus amor, id est, ille Deus penes quem uiget amor, imò &Deus ipse summus. Ille enim sicut apud Plotinum appellari pulchritudo potest, tanquam fons pulchritudinis, sic &amor tanquam author amoris pulchritudinem consequentis. Vbi enim Plotinus in primo uolumtatem ponit, non negabit amorem, sed inopem certè negabit Species amorum, furorum, oraculorum. Cap. XIII. Oc. Sic ergo ò egregie, &c.) Triplex amor est, incontinens