# Opera omnia 1374

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1374

Cap. VII. Nymphae, Dionysius Musae. TTVm tibi G amice, &c.Nimphae sunt numina, quae generationi praesunt. Ideò dicuntur aquas inhabitare, uel syluas, quoniam generatio, & per humorem expletur, & descendit ad syluam, id est, materiam primam. Dionysius his est praefectus. Est enim, Deus generationi regenerationique praesidens. Ideo fortè bis natus fingitur, huic conueniunt hymni. Dithyrambi inflati, obliqui, multiplices. Quoniam uerò animus aliter, & aliter affectus, alijs quoque, alijsque afflatur numinibus: ideo Socrates attentissimè tractans de amore, qui in generatione uersatur, mox tractaturus de amore regenerante, nimirum à Dionysio, Nymphisque corripitur. Silentio id est, uacatione ab alienis moribus opus est ad diuinum afflatum: Locus autem ille diuinus est, qui praestantioribus subest influxibus atque numinibus. Socrates apud Platonem ibi solum diuinitus concitatur, ubi de amore, & pulchritudine loquitur. Ad haec enim & ipse propensior est, & pulchritudo uisibilis in memoriam reuocat inuisibilem: Cuius amor copulat nos cum Deo. Incessit autem hic à pacatoribus, id est à Musis, desinit in Bacchanalia. Contemplationes enim perueniunt in furores. VIII. Cap. Ge igitur, & cqa Quot malorum causas sit amato, consuetudo amatoris incontinentia quantum obsit bonis animi, & corporis, & fortunae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
