# Opera omnia 1375

Ficino, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1375

continens, diuinus: Primus ad formam corporis praecipit animum, secundum conuertit ad pulchritudinem animi: Morem scilicet atque sapientiam. Tertius ad intelligibilem, idealemque reuocat pulchritudinem. Primum Socra tes. Lysiasque palam uituperauemre, secundum Socrates clam laudauit, deinceps iam tertius laudaturus. erret necesse est, quisquis amorem simpliciter probauerit. Erret quoque quisquis amorem inconti nentem hac propria ratione damnauerit, quia sit furor quidam, id est alienatio mentis Est enim pro pterea & furor aliquis, per quem animus alienatur. Deo raptus, super hominem eleuatus, hic uene randus est quoniam est à Deo facitque diuinum, atque est maximorum, tum malorum medicina, tum honorum causa. Est ergo pręstantior, quam humana temperantia, uel prudentia, quae non tam ingenium, uel malorum remedia sunt, uel bonorum causae. De furoris definitione, ac de quatuor furorum ordis ne satis in lone, & conuiuio loquimur, de uaticinijs, & oraculis sacrificiorumque uirture unà cum lam blicho, & in Theologia satis egimus. Satis esto nunc intelligere uaticinia, & oracula, & miracula, ex piationesque criminum palam à Platone & Platonicis affirmari. Diuinumque furorem humanę sapien tiae, quod & Paulus Apostolus ait longè praeponi, uaticiniumque diuinum artificiosis hominum praesagijs summopere pręferendum. Dodoneum oraculum ab loue. Delphicum ab Apolline, per daemones uidelicet lonicos, & Phoebaeos, hominesque fortè consimiles, & instrumentum conformia. Ibi quidem foeminae, quartus frondibus coronatae responsa dabant, hic in tripode respondebant: connumerauit utraque Socrates quasi cognata. Iupiter enim, & Sol in coelo uirtute occulta maximè consonant, & Sol opificis louis praecipuus est magister. Et uirtus illustratoria uirtutem opificiam comitatur. Quomodo quatuor diuini furores sunt inuicem copulati, dij mundani, animae di uinae atque humanae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
