# Opera omnia 1376

Ficino, Opera omnia, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1376

Dicitur autem aurigatio nostra difficilis, quoniam motus quidem superioris equi, ad intelligibilia: Inferioris autem ad sensibilia uergit, ad genituramque declinat: neque potius est anima nostra in hac uita contemplari pariter atque prouidere. Anima uerô diuina potest, & nostra tandem in patriam restituta. Cap. XVII. Immortale animal, & mortale. Va uerò ratione, &c.] Immortale animal est ex anima corporeque coelesti compositum. Mor tale uerò ex corpore insuper elementali. Hoc mortale animal, scilicet homo, prouenit ex la Apsu animae ab uniuersali uitae ratione ad particularem, & coelo ad terram, quàm uerò mira biliter animal immortale, sit conflatum difficile cognitu.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
