Latin
Cap. XXII
Ficino, Opera omnia 1377-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXII. YNhioc autem circuitu, &c. q] Etsi anima diuina intellectuali circuitu per omnes discurrit ideas, tamen de tribus potissimum Socrates mentionem facit, lustitia, Temperantia, Scientia. Haec enim praecipuè ad foelicitatem conferunt, &ad pulchritudinem maximè pertinent. Scientia quidem il la non est ita ex notionibus genita, sicut quae est in anima. Nec est ut aliud in alio, sicut quasi forma lis ratio, quaedam in intellectu, nec eorum, quae communiter entia nominamus. Non enim res naturalis aspicitur obiecta, sed est ingenita &simplex, &essentialis uirtus, ipsaque essentia essentiamque suam aspicit, ut obiectum, atque est in ipso ente primo scientia uera scientiarum omnium exemplar &causa. Diuina igitur anima non has solum tres ideas, sed etiam caeteras, quae uera sunt entia specu latur, &speculatione nutritur. Non enim est illic uisio tenuis, aut sola, sed naturalis affectio per modum gustandi non minus quàm uidendi. Dum illa uidet mox ex illis, quae insupercoelesti loco sunt, uelut à principijs exemplaribusque, coelum subit iterum procedens, scilicet ad intellectualia contemplanda, ex intellectualibus autem ad seipsum, &quae proprie ad animae naturam perti nent contuenda, idque est redire domum. Neque uero putandum diuinas animas, cum? loco super coelesti ad coelestem, &ab hoc domum proficiscuntur, superiorem gradum pro inferiore relinque re, sed supremis uiribus suis super coelum agere medijs in coelo, infimis uerò domi, simul quidem tria haec efficere, &ubique circuitu. Quoniam anima diuina ex contemplatione superiorum acce dit domum ad suam proprietatem considerandam, atque exercendam, unde mundanis prouidet, ideo auriga, id est intellectus, ad praesepe sistit aequos, id est, uires inferiores, per quas peragitur pro uidentia, bonis contemplatione profectis implet. Ad praesepe, id est, ad materiam conseruationemque diuinorum nutrit ambrosia, solido nutrimento, quatenus eos sistit in causis suis atque bonis. Item nectare aliquando, quatenus roborat &prouocat, ut prouidendo foras exuberent. Atque haec est uita deorum, id est, coelestium daemonicarumque sublimium animarum, quarum in numero clam computantur &nostra, quatenus attentione summa affectusque pari intelligibilia contemplatur. Causae XXIII. Causae descensus animarum. CAeterarum uerò animarum, &c. ue Anima nostra uires habet quibus contemplari diuina potest, &quibus inferioribus prouidere, si utrumque semper uniuerso bonum, &sibi denique bo Cnum explere potest, ergo debet.