# Opera omnia 1379.5-7

Ficino, Opera omnia, 1379.5 to 1379.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1379.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1379.5

Hi enim in pattiam tardissimè reuertuntur. Quae sanè tarditas per hunc numerum designatur. Iam uerò cùm nouem uitae genera disposita fuerint, si finxeris aliquem iam nouem peregisse eiusmodi uitas, cum inceptum quondam philosophię studium nequaquam continuauerit, cognoscere eum post uitas omnes nouem cogi rursus ad Philosophiam reuerti, quasi iam decimam, modo sit in pa triam reuersurus. Id igitur per numerum decem millia significatum fuerit. His itaque gradibus ad idem animi reuertuntur, sed ad quid nam idem? Primo quidem ad eandem sphaeram ad stellam cui ab initio accommodati fuerint, & hoc fortè citius: Secundo rursus ad eandem ideam ad eundemque omnino con templationis beatitudinisque gradum, quo aliquando fruebantur, atque id fortè serius. Proinde con templatiuae Philosophiae expertes animae, hoc deposito corpore, si iustè uixerint iudicio diuino mittuntur in quendam coeli locum, id est, in aerem cum aerio corpore. Aer enim coelum nobis est primum, si iniustè, sub terram. Terram exponerepossumus, terrenum corpus hominis, quasi de homi ne terreno rursus transeat in terrenum, loca etiam subterranea supplicij deputata. Iudicium uerò diui num sic uarias animas per ipsas animarum inclinationes, iam contractas ad conuenientia loca perducit, sicut uegetalis natura, alia quidem sursum leuitatem, alia uerò deorsum per grauita tem. Non transit in bestiam animae rationalis, ut fiat anima bruti corporis, sed cum in fers num se affectum, & habitum commutauerit post hac in bestiarum commertia, ut Proclus, Hermiasque uolunt, cadit, fortè etiam bestiarum animal desuper applicat, diuino similiter.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
