Latin
138.5 to 138.8
Ficino, Opera omnia 138.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Non eo quod essentia efficiente careat aut fine, cum hoc Deo soli conueniat. Non hoc etiam, quod essentia haec formam sui causam non habet, idem namque possidet qualitas. Solum ex eo restat ut superet, quòd à materia non dependet, quod minimè conuenit qualitati. Ita oporter à quatuor oppositis in quatuor opposita per tria &duo gradatim procedere, ut sicut superquat. or corporis causas in tres causas qualitatis ascendimus, ita super tres causas qualitatis in duas essentiae tertiae causas ascendamus. Quapropter essentia haec solum efficientem &finalem habebit cau sam, formam uerò &materiam non habebit. Denique angelus uno hanc essentiam superat, quoniam angelus neque à materia dependet, neque ad materiam inclinatur, cum à Deo proximè occupetur. Essentia tertia licet à materia non dependet, tamen à Deo facta lon ginquior, &propinqua materię, ad eam quodammodo inclinatur ob quam inclinatio nem anima nuncupatur. Et licet inclinetur, non tamen ab ipsa dependet quod multis rationib. demonstrauimus. Prima est, quàm assignauimus. Secunda est, quia si hęc essen tia esset immersa materiae, nunquam emergeret in diuina, quae sunt à materia remotissima, atque ita non esset competens mundi nodus, quia non connecteret infima cum supremis. Tertia est. quia cum moueatur primo, necessariò mouetur per se liberem in circuitum. Si per se mouetur, per se utique operatur. Si hoc est etiam per seipsam, nullis addicta corporibus. Si mouetur liberè, non est alligata materiae. Si uoluitur in circuitum, in seip sam se recipit, relicta materia. Quarta est, quia si materiae dominatur movendo illam primù mi, atque formando materiae non miscetur. Per haec apparet essentiam illam, quae est animae sedes, quàm etiam animarum pateram Plato nominat in Timaeo, nullam habere originem à corporibus, atque etiam neque ex partibus quantitatis constitui partes siquidem huiusmodi solis corporibus &qualitatibus insunt, non autem formis à corpore separatis. Non igitur ob id anima dissipabitur, quòd in partes aliquas dis soluatur.