Latin
Cap. XXV
Ficino, Opera omnia 1380
Unproofread scanNot analysed yet
Iudicio de cernente: Nonnulli sunt, qui putent rationalem animam, atque irrationalem in eadem specie computan dam, quasi irrationales animae, nihil aliud sint, quam ipsae meae, quae rationales fuerant, sed iam prolapsae. Hoc Socrates manifestè confutat, dicens anima ex bestia in hominem non uenire, nisi illammet animam, quae quondam fuerat hominis, illam, inquam, quae ipsam prius inspexerat ueritatem, quasi anima hominis in alia specie sit, quàm anima bruti, &si quando in brutorum commertium uenerit, non fuerit corpori ferino pro uita, quoniam neque figura ferini corporis animae rationali conueniat, sicut neque irrationali competit hęc corporis humani figura. Quod autem irrationalis ani ma illa bruti propria, quippe, quae nunquam inspexerit ueritatem, non ueniat in hanc corporis nostri figuram, ostendit Socrates, dum proprium animae nostrae describit officium, id est, ut conspectis particularibus, colligere conceptum unum de illis possit uniuersalem, qui conceptus communi ter species dicitur, per quem ad uniuersalem formulam animae naturaliter insitam, quandoque perueniat, per quae hanc ad ideam, quae non solum dicitur species, sed existit. Id uerò, nequit anima bruti quippe cum nullas idearum formulas insitas habeat. Peruenire autem hoc pacto per formu las ad ideas, quod est animae rationalis officium, nihil est aliud, quàm reminisci intelligibilium illorum, quae quondam uiderat in coelis animus, suum ibi mundanum Deum secutus, &quia Philosophus etiam in terris eisdem incumbit, quibus &mundanus Deus scilicet ille coelestis, merito recipit alas quibus in coelum reuolet, ubi diuinus euadat, non tam coelestium, quàm intelligibilium contemplatione, quemadmodum &coelestis ille Deus, suus intelligibilium intuitu summopere diuinitus existit, diuinitate scilicet quadam supercoelesti. Quomodo contemplator fiat diuinus, diuinaeque pulchritudinis euadat