# Opera omnia 1380-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1380-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1380-2

Cap. XXVI. amator. Alibus autem commentationibus, &c.] Legimus Philosophus dum rationes rerum omnium perscrutatur, frequenter ex communibus naturis, quas deprehendit in singulis, commu nes in se concipit, notiones, per quas ad formulas sibi insitas peruenit, per has tandem attingit ideas, per ideas excogitat sapientiam, bonitatem diuinam. His meditationibus rectè utitur, si sapientiam bonitatemque diuinam, cum primum inuenerit summopere ueneratur, & colit, hinc di uinitate prorsus impletur, & quasi sacerdos, (est enim theologus) ad summum dicitur expiatus, mysterialique & Dionysiaco furore correptus. Hic itaque solus ad furorem amatorium est propensus, cum enim per sensibilia consueuerit intelligibilium reminisci, sapientiamque per haec & bonita tem diuinam colere, merito si quando diuisibilem pulchritudinem intueatur attentius, facilè admo dum per hanc diuinae pulchritudinis recordabitur, quae diuinae bonitatis, & sapientiae splendor existit, eamque ardenter amabit. Furor hic amatorius tribus alijs praestantior est, tum quia ex optimis, id est, excidatur ipsa pulchritudine, sapientia, bonitate, & impletur unitate nostra, tum quia nos cum Deo efficatius firmusque coniungit Quod ingenium sit ad reminiscentiam aptius. & quomodo pulchritudo maximè Cap. XXV luceat, Tenim dictum est, &c.] Animae nostrae in coelo pro differentijs earum ducumque suorum, alię breuius uiderunt quàm aliae, breuius id est pauciora, uel breuiori tempore, uel negligentius. Animae igitur, ita breuius contemplatae ingenium, huc afferunt neque Philosophicum, neque reminiscentiae diuinorum aptum, praesertim si educationem consuetudinemque hic alienam à Philosophia fortitae fuerint. Animae uerò ampliora illic & amplius contemplata Philosophicum huc ingenium attulerunt, quae si Philosophicae insuper educantur, facilè per imagines diuinorum reminiscuntur, eorum praecipuè diuinorum, quae similitudines suas ad sensus usque protulerint: Ideae quidem sapientiae, Iustitiae, temperantiae similitudines suas animis indidere, corporibus uerò nequa quam, propterea uix recordamur illarum, & sero quidem, per instrumenta quaedam occulta, scilicet syllogismos: Pulchritudo uerò diuina, quoniam est splendor ipsius boni, in ipsa idearum serie micans imagines suas non solum ad animas, sed etiam usque ad formas sensibiles manifestè propagat. Hinc nos per interna, & per externa reuocat ad seipsam, & quantò plus habet luminis quàm ideae, tantò magis mouet animos, & inflammat. Plus autem luminis habet, non solum quoniam circa magis pateat, praesertim per uisum sensuum acutissimum. Sed quoniam illic non pars quaedam, sed uniuersus in cunctis splendor, & is quidem consummatissimus, sicut & pulchritudo corporis non pars quaedam est, sed uniuersale specimen & exactum, & sicut haec nobis apparet, prior in corpore, sic splendor ille. Primus ascendentibus illuc occurrit, maximeque hic & ibi rapit, atque delectat, sicut uenerea uoluptas, quia totius corporis delectatio est, atque manifestissima prae caeteris uoluptatibus maximè concitat. Quomodo Philosophi sunt à loue. Saturnus, lupiter, qualis contemplatio in patria de luce illa, & quo

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
