# Opera omnia 1381.5-7

Ficino, Opera omnia, 1381.5 to 1381.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1381.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1381.5

Deus cuiusque non modo est ipse coelestis, sed etiam daemon coelestis, uel aërius illius Dei comes, eodem nomine nuncupatus. Anima nunquam mutat ipsum Deum, sed potest mutare daemonem, quando ipsam nimium permutatur, fortè uerò neque dę monum genus mittat, sicut enim semper louialis est haec anima, licet aliter, ita fortè semper ducem habet daemonum genere louium, quamuis non eundem numero. Siquidem circa multas louis proprietates, multi sunt louij daemones, animae quoque multae. Procedunt autem ordines daemonica louialis neque ad ultimos nobis proximos, caeterique similiter. In qualibet ergo sphęra mundi Satur ni sunt, & loues & Apollines, & lunones, scilicet dęmones eiusmodi Deo subditi. Potest tamen ani ma dum sub Iouio daemone uiuit. Propter actionum diuersitatem à Martijs quoque dęmonibus influxum quoquomodo percipere. Apollineus autem animus est, qui solem solaremque daemonem ubique pręfectum habet. Cum uerò finis uitae naturaliter desideratus sit patriam coelestem ad propium Deum ire, meritò ad finem hunc maximè confert in terris, secundùm proprium Deum, & daemonem eiusmodi uiuere. Iam uerò nisi ingenium penitus peruertatur ad hoc ipsum suo nos instinctu quodammodo mouet, sed inuestigatio, & experientia promouet, atque perducit ad cognoscendum prorsus & imitandum, & denique consequendum. Propositum est ita naturaliter, unicuique cognoscere, imitari, consequi studium, & officium Deo proprio cognatissimum, atque eiusmodi professione cum Deo tandem duce proprio compulari, fortunati admodum, qui statim ab initio eiusmo di studium foeliciter sunt ingressi. Alioquin diligenter iuuestigare coguntur. Sed prius quidem quis AA 2 illae ille sit tuus Deus cognoscendum est, quàm actionem imiteris.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
