Latin
Cap. XXXI
Ficino, Opera omnia 1382-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXI. amator. COmprehenditur autem quisquis, &c.] Qua significatione aurigam, &equos in anima nostra, etiam separata, &in animabusque diuinis, Plato ponit, suprà narrauimus. In anima uerò conuinOcta, passionibus corporeis agitata, pro auriga rationem intelligentiae participem esse uult, pro equis irascibilem concupiscibilemque potentiam: llla quidem est equus melior, haec uerò deterior: Et quoniam significatum illud prius hic iam quodammodo mutat, non dicit simpliciter, ut illic aurigam, atque equos. sed aurigalem speciem, &formas equorum. Describit uerò per aequalitates equi boni. animalis, qualitatis irascibilis magnanimaeque uirtutis: Per qualitates autem equi mali. animalis conditiones concupiscibilis ignauiorisque naturae. Inter haec Plato tanquam iuuenis figuris poe ticas, &effectata quadam equorum, amorumque descriptione gaudet atque ludit. Plato rationem in capite collocat, ut principem in arce: Iracundia uim in corde, tanquam ordinem militarem pro ratione propugnaturum: Concupiscendi potentiam in iecore, tanquam opificum. agricultorumque turbam. Irascibilem concupiscibili praestantiorem putant, &rationi propinquiorem, ac saepè pro ratione insurgentem contra concupiscentiam. Ideò illam elata ceruice describit magnanimam, &audentem aquilinam. id est, regiam participem pudoris, rationi magis obtemperantem. Concupiscen di uerò uim opposita ratione designat, obliquam scilicet, à ratione longè deuiam, ad infima declinan tem, multiplicem, quia libido se circa plurima uersat, abiectam, &ignauem, impudentemque, &rationi minus obedientem: Ratio saepè pulchritudinem nuper inspectam secum reputans allicitur ad amandum: Natura enim pulchritudinis est amabilis, sicut bonitas simpliciter appetibilis. Interea uis irascibilis, circa quam est cum audacia indignatio, pudor. atque timor, gloriaeque cupiditas, iam exor tum rationis instinctum prosequitur circa pulchrum, quasi quiddam gloria, dignum, neque rationem ad uiliora deflectit, sed concupiscendi natura trahit interim ad coitum, atque genituram, huic saepè irascibilis indagata pro ratione repugnat, quoniam appetit gloriam, timet infamiam, odit mollia. In hac pugna concupiscibilis saepe impetrat, ut ad pulchritudinem sensibilem saltem consuetudine quandam proprius accedatur. Sed in hac propinquatione ratio scilicet penes ingenium philosophicum ex sensibili pulchritudine intelligibilis quodammodo recordata, &ipsa ad illam properat, &equos retrahit pro uiribus ab instituto circa sensibilem contubernio. Facilè quidem retrahit irasci bilem, concupiscibilem uerò difficile: haec enim rursus increpat, quod propter subrusticum pudorem abstineat: Cohibet hanc ratio rursus saltem differre commertium cogens, haec iterum ad contuber nium incitat: Ratio tandem scilicet in Philosopho domat concupiscentiam. Eiusmodi pugna con tinentis est, qui postea temperatus euadit, tandemque diuinus, scilicet à pulchritudine sensibili ad in telligibilem prouectus diuinitusque afflatus.