# Opera omnia 1384-3

Ficino, Opera omnia, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1384-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1384-3

Stur. Praeterea neque perfectè persuadere dissuadereque potest, nisi coniunctam Philosophiam habeat. Oratoria profectò non solum circa conciones publicas uersatur, sed etiam in priuatis disputa tionibus suam uim exercet, nec usquam poterit assequi similia uero, nisi teneat ipsum uerum. Non ergo ualebit per uerisimilia facilè quenquam fallere, nisi nouerit ueritatem, neque deducere aliquem à contrariò in contrarium, nisi per media multa minus deinceps, minusue similia clam subducat: Id uerò consequi sine Philosophia nequit. XXXVIII. Cap. Locales dij, ingeniorum differentia pro differentia locorum. FOerat. An uis in oratione Lysiae, &c.] Localium deorum hic, & saepè alibi mentionem facit: locales autem nominat non solum quia superior prouidentia alios alijs praefecerit regionib atque Frebus. Sed etiam quia regiones, resque aliae magis, quam aliae huius, uel illius mundani Dei partici pes esse possunt, quatenus ad diuinum affectum suscipiendum paratiores existunt. Sicut etiam aliae Solares dicuntur, aliae uerò Lunares. Tametsi Deos sub Luna locales pręcipuè nominat: Hi enim minus uniuersalem. quàm coelestes prouidentiam Sortiri putantur. Sub dijs localibus locales quoque sunt daemones, sub uno quoque plures, magis etiam particularem nacti curam, Quos paulò antè sub nomine cicadarum, & hic sub appellatione cantorum interpretumque expressit. Ex differentijs lo calium deorum atque daemonum differentiae multae occultaeque, & maximen locis uarijsque reb. contin gunt, praesertim ad ingenia, mores, leges, fortunas, imperia pertinentes. Socrates igitur infirmitatis humanae conscius, non solum intentionis, sed etiam elocutionis exactae munus, tanquam gratus atque pius se illine accepisse fatetur: ita uidelicet superiori prouidentia disponente, cui bonorum omnium gratiae in primis sunt habendae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
