# Opera omnia 1385-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1385-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1385-2

nalem ad finem artis pręcipuè conducentem. Tria omnibus aetatibus necessaria. Cap. XLIIII. Alis profectò, ô Socrates, &c) Tria omnibus artibus, necessaria, ingenium, doctrina, exercitatio. Philosophia necessaria est ad maximam cuiusque artis perfectionem. Ad perfectionem artium maximarum duo potissimum requiruntur, mentis sublimitas, & uis ad agendum efficax. Haec duo philosophia praestat. Vt medico necessarium est cognoscere naturam & corporis, & rerum adhibendarum, sic oratori naturas animorum atque sermonum, imò & uniuersi, ignorata enim uniuersi natura, non potest natura uel corporis, uel animi perfectè cognosci. Necessaria. Cap. XLV. COerat: de natura igitur, &c:] Perfectus Orator scire debet, animam quamlibet humanam intrin Ssecus esse suapte natura multiplicem. Habere enim rationem, imaginationem, sensum irascendi, atque concupiscendi uires. Item alias animas, alijs suis uiribus uti quam plurimum, & aliter inter se aliterque affectus esse, Rursus ea corporum differentijs nonnullas differentias reportare. Nosse praeterea debet qualibus sermonibus, qualia moueantur ingenia, & suos cuique sermones accommodare, quemadmodum Musicus, alios alijs adhibere concentus Necessaria Oratori. Cap. XLVI. COc. uerba quidem ipsa, &c.] Orator communes, quas dixi, regulas consecutus, cum prodit in fo Orum. mox oraturus, sagaciter explorare. & persentire debet, quo plurimum ingenio sint auditores, si modo suos cuique sit sermones adhibiturus. Praeterea oportunitatem in singulis obseruare, ut pro loco, tempore, persona, loqui sciat, atque silere, & qualibet orationis parte decenter uti. Oratoria dicitur uerisimili contenta.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
