Latin
Cap. XLVII
Ficino, Opera omnia 1385-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLVII. CAeterum scriptor ita, &c. Fabula fingit, lupum cum uideret oues, tum à pastoribus, tum à ca nibus deuorari, exclamauisse ô si ego id fecissem, quantus rumor, &c. Similiter popularis orator, ubi aduertit oratoriam à Socrate adeò extolli idque multis uerbis, ut ipsam cum Philosophia ueritatem rerum teneat, prorsus obijciet: Si nos oratoriam tantum extulissemus tanquam prolixè, ò quantus inter Philosophos rumor contra nos esset exortus. Oratoria siquidem apud nos non adeò superba est, ut uerum sibi arroget, uerisimili contenta est, quod non sapienti quidem probabi le sit, sed uulgo. Necessarium Oratori uerum. Cap. XLVIII. COc. ô quam callidè astrusam, &c.] Affirmatur iterum uerisimilè cognoscendi non posse, nisi coSgnoscatur ipsum uerum. Idque haberi non posse absque Dialectico artificio rectè procedente ab uno ad multa, &à multis ad unum. Oratoriae finem esse, ea ad persuasionem dicere, quae non solum quomodolibet moueant auditores, sed etiam quae sapientiores &meliores efficiant, praesertim circa diuinum cultum. Praeterea compositis laudibus celebrare deos: Id Pythagorici Orphicique fe cerunt atque docuerunt. Non enim hominum serui sumus, sed deorum. Allegoria de Mercurio &Ioue, &usu literarum. Cap. XLIX. Oc. de arte hactenus &insititia, &c. Genus disciplinarum in primis pertinens ad Mercurium, continet Arithmeticam, Astronomiam, loquendi scribendique artificium, artificiosissimos quosque luEdos. Mercurij uerò numen primò quidem cogitamus in loue mundi opifice, ad haec potissimum, &talia pertinens. Secundò in quodam intellectuali supra mundum Deo. Tertiò in facultate quadam animae mundanae tali. Quartò in Planeta Mercurio. Quintò in Mercuriali daemonum ordine. Sexto in animabus humanis, Mercurij Mercurialiumque pedissequis. Septimo tandem gradu locamus animalia caeterasque Mercurialibus quibusdam proprietatibus insignita, ut Ibim &simias, canesque sagaces. Narratio Socratis allegorica, &anagogica est. Naucratim Aegypti locum esse summopere Mercurio subditum: Tametsi Mercurio Aegyptus quoque tota subigitur. Item in hac urbe quon dam hominem floruisse. Mercuriali numine plenum. Vtpote cuius animus olim Mercurialis exti tisse in coelo. Hic primo Theut. id est. Mercurius Deusque nominatur, hoc uidelicet Deo plenus, Deinde daemon, ut declaretur ab ipso Mercurio Deo per Mercurialem daemonem, ad animum Mer curialem eiusmodi dona traduci. Mercurialis animus simulque daemon inuenta sua in regem thamum referunt. Etsi regnauit homo Thamus in Aegypto anagogicè tamen Thamus est numen in coelo, uel supra coelum Mercuriale. Ammon autem superior ille lupiter munus Mercuriale com prehendens, non iniuria inferiores in iudicio inuentorum à superioribus dependere dicuntur. Concluditur denique, nos disciplina scribendi, &qualibet alia rectè uti posse pariter, &abuti, atque ita scribendi peritiam recordationi, sapientiaeque seruituram, nonnunquam etiam posse propter humanam negligentiam, uel confidentiam ad opposita labi. Inuentio quidem ad instinctum conceptumque natu ralem pertinet.