# Opera omnia 1385.1-4

Ficino, Opera omnia, 1385.1 to 1385.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1385.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1385.1

XXXIIII. TAnc tibiò dilecte amor, &c.] Socrates ab amore Deo amatoriam artem Philosophiamque petit. Quaeritur utrum praestantem uirum deceat orationes sophistarum more conscribere. Probatur omnes id optare, ut ex scriptis apud posteros celebratur. Concluditur non esse turpe scribere, sed malè scribere. An cum Aegypti locus asperrimus per antiphrasin prouerbio dictus est dulcis. Similiter qui orationum conscriptionem uerbis damnant, tanquam rem laeuem aut ambitiosam, contraria loquuntur atque sentiunt, ipsi enim interim tanquam rem praeclara mirifice delectantur Allegoria fabulae de cicadis, musis, daemonibus. Cap. XXXV. COerates, quae nam ingitur. &c) Fabula cicadarum poscit allegoriam, siquidem superiora quoque tanquam Poëtica ferme omnia sunt allegorica. Quid mirum daemones per cicadas significari? Cum diuiniora daemonib. per equos fuerint designata. Ita Platonicus uisum, non Hermiae solum. sed etiam lamblicho Horum ego uestigia partim quidem sequor, partim uerò probabili ratione prę uaricor Ipse quinetiam Socrates allegoria hic quoque manifestè desiderat, ubi ait non decere musarum studiosum uirum rerum eiusmodi ignarum esse. Denique cicadis introduci daemonia negare non po terit, quisquis earum officium hic audiuerit, quod Plato saepe alibi, praesertim in Conuiuio, daemo nibus groculdubio tribuit, astant nobis supra caput, disputant inuicem, nostra interim contuentur, improbant malefacta, benefacta probant, tanquam humanarum rerum obseruatores, quod dęmo nibus Hesiodus quoque dedit. Suscipiunt diuina munera, ad nos traducunt, dijs officia nostra renum ciant ad musas accedunt. Haec & similia hic uerba Socratis, daemones aëreos per cicadas accipi uolunt. Sicut enim haec animalia cantu, id est, sono quodam, perque sonum eiusmodi aëris haustu uiuunt, denique postquam uidentur mortua, intrinsecus reformantur: Sic aerei daemones boni inquam, cantu id est. contemplatione diuinorumque laude uiuunt, contenti aere, & quàm facilè dissoluendi uidentur, tam facilè perpetuo aeris haustu intrinsecus recreantur. Videntur autem hîc homines in dęmones quandoque renasci, non in daemones naturales, sed aduentitios, quando sublimes hominum animae ad horum daemonum commercia transferuntur. Sed quonam pacto finguntur homines ante musas? Quia uidelicet ante musarum influxum rudes habentur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
