Latin
1385.5 to 1385.8
Ficino, Opera omnia 1385.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde sub bonis daemonibus sunt &mali, quorum insidijs, &illecebris animae quasi cantu Syrenum in oblectamentis corporeis deti nentur, quo minus ad portum coelestis patrię reuertantur. Videntur animę bonorum quoque dae monum influxu quodam in corpore quodammodo detineri, seorsum tamen ab iniustitia. Nam boni daemones interea reuocant etiam ad diuina. Musę contemplationes harmonicas nobis afferunt, quicunque has attentius auscultant, atque haec studia prosequuntur, humanorum obliti mundo mori uidentur, quemadmodum de Philosopho scribitur in Phaedone. Quoniam uerò sola mentis alimonia uixisse uidentur, musis uidelicet persuadentibus, nimirum hos ita mundo mortuos, musae in dae mones illos transferunt, qui per cicadas significati fuêre. qui sanè dęmones ad musas tandem ipsas peruenire dicuntur. Si quidem animae iam diu Philosophatę ad coelestia reuocantur. Musę uerò ad coelestes sphęras pertinere putantur. Si modo Calliope quidem sit anima mundi. Prauia uerò coelum primum quod Socrates ibi significat, ubi Calliopem musarum antiquissimam iudicat, Vraniam uero secundam. Sed de his in quarto Theologiae satis. Calliope &Vrania pulcherrimam uocem dicun tur emittere? Siquidem concentus ipsi coelestes, quos Pythagoras etiam audiuisse fertur, potissimum sunt ab illis. Philosophia duobus maxime utitur, auditu scilicet disciplinarum, &aspectu coelestium. Auditu quidem &disputatio Philosophica pertinet ad Calliopem. Aspectus autem attinet ad Vraniam. Antiquior autem uidetur auditus quàm aspectus, quippe cum antiquiora doceat. &denique plura tametsi uno quodam actu plura uidere, quam audire uidemur. Concluditur in meridie sub aestu sub alto sole non dormitandum, non abutendum diuini solis lumine, &calore nostris mentib. aspirante. AAa Officium XXXVI. Cap. Officium Oratoris. Ocrates. Igitur quomodo, &c.] Orator rectè de re aliqua dicturus in primis rei scientiam habere debet. Si enim populo de bonis, iustisue persuasurus sit, haec uerò ignoret ipse pariter atque po pulus, sed nosse putet, tandem populo sibique nocebit, ueluti si audiuerit uterque equum esse beslis aptissimum, opinetur autem asinum esse equum. Sed iactura ex hac ignorantia, proficiscens for te leuior futura est atque ridicula.