Latin
Cap. LI
Ficino, Opera omnia 1386-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LI Vsus scribendi, COc. Omnino sed hoc quoque, &c) Adonis orti sunt, qui non fructuum, frugumue, sed florum graOria coluntur. Quicunque literis doctrinas mandat, hortos eiusmodi se colere putet quasi ludentem. Qui sanè ludus ludorum omnium est pulcherrimus. Meliorem uerò agriculturam, seriamque &summo studio dignam exercet, qui disciplinas dignis mentibus inserit. Confirmatur eadem in epistolis. Sequitur conclusio rursus de recta ratione dicendi. Cap. LII. Vsus scribendi. SOc. Quod autem de illa, &cJParuifacienda sunt eorum scriptorum ingenia, qui scribendi miQnisterium summo studio dignum, ęstimant. Confiduntque disciplinam in scriptis perspicuam, tutamque fore, neque quicquam altius secretiusque contemplantur, quam quod calamo scriptisque comprehenditur. Contra uerò uenerandi sunt, qui altiora cogitant, quam loquantur legitimosque intelligentiae foetus non chartis sperant commendare. sed animis, &his quidem mysterio dignis. Scribendi uerò usum existimant quasi ludum, hi sanè cognominari rectè Philosophi possunt. Sapi ens autem solus Deus est iudicandus. Cap. LIII. Oratio ad Pana localesque deos, quidem optandum. PHae. Tu uerò quid facis? &cqulsocratis ingenium, quoniam ualde Philosophicum esset, omnibus oratorum ingenijs anteponit. Socrates iterum insignis pietate uir, quemadmodum ab ini tio passimque per dialogum similiter, &in fine omnem inuentionis elocutionisque uirtutem Deorum beneficio tribuit, &quoniam Deus ille supernus saepè per medios agit nobisque propinquos locales saepè deos commemorat. Ad quos &orationem nunc suam postremò conuertit. Sicut in superioribus iterum, iterumque seruauit. Petit autem id praecipuè bonum, de quo plurimum est in hoc dialogo disputatum, pulchritudinem scilicet intimam, quam in sapientia declarat existere. Caetera quidem ad orationem hanc attinentia in Alcibiade minore tractaui. Quid uerò sit Pan, caeterique hoc in loco dij, breuiter audi. Gertum est &hunc, &illos esse locales sub Luna deos, sed Pan nominatur, uelut omne, quoniam in ordine localium gradum tenet amplissimum: Sicut enim supercoe lestes dij ad intellectum primum, coelestes autem ad mundi animam, sed ad Pana passi sub Luna regnantem sublunares dij, daemonesque omnes locales, inquam, denique referuntur: Sicubi uerò summum Deum Pan Platonica ratione, hic, sed alia sum locutus.