# Opera omnia 1389.5-8

Ficino, Opera omnia, 1389.5 to 1389.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1389.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1389.5

Nonnunquam uerò affirmat quędam, & illa quidem magna tanquam uidelicet non à daemone tantum raptus, sed Deo iam plenus, Affirmat quoque ubi sanctorum adducit ueterum testimonia, uel animas hominum à moituis re surgentium citat in testimonium. Sequitur altera dubitatio: quam ob causam Socrates, cum nunquam soleat dubitare, quin animus sit immortalis, infine tamen Apologiae hac utitur dis iunctione: Aut nullus post mortem superest sensus, aut superest aliquis. Responde primo quidem, non de omni sensu, id est, de omni cognitione, sed de nostrarum rerum sensu, uel nostro simili dubitare. Quod quidem significatur per illa, quae in parte disiunctionis altera deinde subduntur, ubi idem quod in Repub. dicit, separatas uidelicet animas eodem pacto sese illic, quo & hic solebant agnoscere. Vhi considera dictum contra illos qui dicunt animas de corporibus in corpora transmigrare. Deinde tutius quoque ita responde. Socratem hac in praesentia disiunctione non uti, quia de illo censeat dubitandum, quod ubique tum per scientiam negatiuam, tum per diuinam inspirationem approbationemque constantissimè tenet, sed aduersariorum suorum personas in praesenti respicere, qui cum obesse illi omnino studerent, inferebant ei mortem tanquam proculdubio malam. Socrates ergo contrà infert, nullo modo esse malam, siue sic, siue alter se nostrę res habeant. Vbi illud quod de mortalitate apparet ambiguum, propter illos est adiunctum, qui tanquam tyranni Epicureo more deridere Socratem potuissent, quasi facilè posset decipi, si ex eo solo affirmauisset mortem non esse malam, quod post hanc uitam alia supersint bona. Quae quidem aeterna bona, & si constabant Socrati, illis tamen nullo modo constabant, neque in angusta illa temporis breuitate poterant demonstrari, quae in Phaedone & saepe alibi demonstrantur. Tu uerò nota certam Socratis nostri fiduciam, amicis propè finem Apologiae dicentis: Bene de morte sperare debetis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
