# Opera omnia 1389.9

Ficino, Opera omnia, APOLOGIAM SOCRATIS EPITOME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1389.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1389.9

Nihil enim mali bono uiro, uel uiuenti, uel defuncto potest ac cidere. Res enim hominis quodammodo Deo similis à Deo non negliguntur. Quod au tem extrema ad iudices uoce clamauit: Ego quidem hinc ab eo moriturus, uos uerò uicturi: utri uerò nostrum in melius eant, soli Deo est certum: intellige non dubitare illum quod paulò antè affirmabat, sed dicere soli Deo certum esse per seipsum affirmationisque rationem: posse tamen homini certum fieri per ipsum Deum negationisque rationem. Adde quod affirmare non audet se tam purgato tunc animo emigrare, ut praesentem migrationem affirmet omnino animum suum statim coelesti patriae reddituram.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
